Quantum redactiones paginae "Tertium bellum Punicum" differant

Content deleted Content added
EmausBot (disputatio | conlationes)
multorum in lingua latina errorum recensio
Linea 3:
[[Fasciculus:Ruines de Carthage.jpg|400 px|thumb|Ruinae [[Carthago|Carthaginis]]]]
 
'''Tertio Bello Punico''', cum clarum esset Scipionis nomen, iuvenis adhuc factus est consul, eique Africa provincia extra sortem data est, ut quam urbem avus eius concusserat, eam nepos evertereeverteret. Tunc enim Romani suadente Catone, deliberatum habebanthabuerunt de [[Carthago|CarthaginemCarthagine]] dirueredelenda. Carthaginiensibus igitur imperatum est ut, si salvi esse vellent, ex urbe migrarent, sedemque alio in loco, a mari remoto, constituerent. Quod ubi CarthagineCarthagini auditum est, ortus statim est ululatus ingens, clamorque bellum esse gerendum, satiusque esse extrema omnia pati, quam patriam relinquere. Cum vero neque naves neque arma haberent, in usum novae classis tecta domosque resciderunt; aurum et argentum pro aere ferroque conflatum est; viri, feminae, pueri, senes simul operi instabant: non die, non noctu labor intermissus. Ancillas primo totonderunt, ut ex earum crinibus funes facerent; mox etiam matronae ipsae capillos suos ad eumdem usum contulerunt.
 
Scipio exercitum ad Carthaginem admovit, eamque oppugnare coepit: quae urbs, quanquam summa vi defendereturdefendebatur, tandem expugnata est. Rebus desperatis, quadraginta millia hominum se victori tradiderunt. Dux ipse Asdrubal inscia uxore, ad genua Scipionis cum ramis [[olea]]e supplex procubuit. Cum vero eius uxor se a viro relictam vidisset, diris omnibus eum devovit; tum duobus liberis dextra laevaque comprehensis, a culmine domus se in medium flagrantis urbis incendium immisit. Deleta Carthagine, Scipio victor Romam reversus est. Splendidum egit triumphum, Africanusque est appellatus. Ita cognomen Africani Carthago capta Scipioni maiori, eadem eversa Scipioni minori peperit.
 
Postea Scipio iterum consul creatus, contra NumatinosNumantinos in Hispaniam profectus est. Ibi multiplex clades priorum ducum inscitia a Romanis accepta fueraterat. Scipio, ubi primum advenit, corruptum licentia exercitum ad pristinam disciplinam revocavit. Omnia deliciarum instrumenta castris eiecit. Qui miles extra ordinem fuisset deprehensus, eum virgis caedebat: iumenta omnia vendi iussit, ne oneribus portandis usui essent: militem quemque triginta dierum frumentum ac septenos vallos ferre coegit. Cuidam propter onus aegre incedenti dixit: "Cum te gladio vallare sciveris, tunc vallum ferre desinito." Ita redacto in disciplinam exercitu, urbem Numantiam obsedit. Numantini fame adacti, se ipsi trucidaverunt. Captam urbem Scipio delevit, et de ea triumphavit.
 
Scipio censor fuit cum Mummio viro nobili, sed segniore. Tribu movit quemdam, qui ordines ducens proelio non interfuerat. Cumque ille quaereret cur notaretur, qui custodiae causa in castris remansisset, Scipio respondit: "Non amo nimium diligentes." Equum ademit adolescenti, qui in obsidione Carthaginis, vocatis ad cenam amicis, diripiendam sub figura urbis Carthaginis placentam in mensa posuerat: quaerentique causam: "Quia, inquit Scipio, me prior Carthaginem diripuisti." Contra Mummius Scipionis collega neque ipse notabat quemquam, et notatos a collega, quos poterat, ignominiae eximebat. Unde Scipio, cum ei cupienti censuram ex maiestate reipublicae gerere impedimento esset Mummii segnities, in senatu ait: "Utinam mihi collegam dedissetis, aut non dedissetis!"