Quantum redactiones paginae "Lingua Troiana" differant

Content deleted Content added
Linea 24:
[[Fasciculus:Aias Kassandra Louvre G458.jpg|thumb|300px|Troes qui non potuerunt ut Aeneas aufugere et patriam novam condere a Graecis sunt redacti in servitutem. Ibi videtur principissa Troiana Cassandra ab Aiace rapta ad servitutem.]]
 
Tempore belli Toiani<ref>Frank Starke, "Troia im Kontext des historisch-politischen und sprachlichen Umfeldes Kleinasiens im 2. Jahrtausend", ''Studia Troica'', 7, 1997, pp. 447-87.</ref> non est obliviscendum mappam politicam mundi omnino aliam fuisse ut nunc est et ut fuit temporibus "classicis". Tempore belli Troiani in regionibus occidentalibus Europae adhuc non erant Celtae, neque Germani, neque Saxones, sed vivebant in Occidentali Europa homines quibus lingua prae-indoeuropaea erat, forsitansive e familia linguae Vasconicae, sive Pelasgicae, sive familiae ignotae, de qua re non consentire videntur docti. Maiores Celtarum, Britannorum, Saxonum, Gallorum, Germanorum vivebant in Scythia et prope mare nigrum, hi omnes populi viventes in hac regione erant socii Troianorum ut apparet in catalogo.
 
Finis Troiae fuitne causa cur aufugerint ad Occidentem ? Nemo scit. Sed bellum Troianum et destructio Troiae creaverunt pro certo ingentes politicas mutationes et migrationes populorum, ut apparet in archio Aegyptorum qui migrationes populorum maritimorum, ut aiebant, tunc repellere debuerunt. Inter hos populos erant Teresh (Troes ?) et Weshesh (Wilusa ?)<ref>T. Bryce, ''The Kingdom of the Hittites'', Oxonii, 2005, et T. Bryce, ''The Routledge Handbook of People and Places of Ancient Western Asia', Abingdon et New York, 2009.</ref>. Tunc temporis enim Graeci sive Achaei victores immigraverunt in Asiam minorem et colonias permultas condiderunt in hac terra olim sub ditione Troiana et in servitutem redegere (etiam principissas Troianas ut in multis febellis apparet) eos qui non potuere aufugere.