Content deleted Content added
→‎De fabula: mendum: orbs -> orbis
Linea 2:
 
==De fabula==
Ludo est scaena [[Albion]] imaginarius orbsorbis terrarum, ubi nationes [[homo|hominum]] regnum inter se partiuntur. [[Puer]] quidam ignarus sui nobilis generis vivit cum parentibus in [[pagus|pago]] Oakvale. Dein autem, pago a [[praedo]]nibus vastato ac [[Pater|patre]] interfecto, servatur puer a heroe [[Daedalus (Fable)|Daedalo]], qui eum secum ad Societatem Heroum deducit. Est enim Societas ista [[academia]] scientiae certandique artis, ubi pueri [[puella]]eque delecti assidue student ut in annos heroës et heroides fiant, qui Albionis populo contra hostes nefandos beluasque inhumanas prodesse possint. Cum e academia exierit, puer noster qui iam heros factus est libere suum modum vivendi eligere potest, sed quamquam viam sequatur cotidie hostes crudeles nec non [[monstrum|monstra]] ubique oppugnare debebit. Deinde tamen, longa post itinera [[proelium|proeliaque]] acria, paulatim inveniet vestigia praeteriti sui suaeque [[familia]]e. Certaminum acerrimum certe illud contra [[Iacobus Gladiarius|Iacobum Gladiarium]] ([[Anglice]] ''Jack of Blades''), qui pridem tantum attulerat malorum puero eiusque propinquis.
 
==Quomodo luditur==