Quantum redactiones paginae "Ops" differant

Content deleted Content added
m automaton addit: ja:オプス
No edit summary
Linea 4:
 
Dea opulentiae<ref>[[Plautus]], [[Cistellaria (Plautus)|Cistellaria]], 514 : "''Ops opulenta''"</ref> ex agri cultura partae cuius feriae, Opalia dicta, die [[19 Decembris]] continuo post ferias mariti [[Saturnalia]] celebrabantur.
Mox Opalia unus ex Saturnaliorum diebus esse visus est quae per dies septem producebantur. Opiconsivia quoque in eius honorem mense [[Sextilis|Sextili]]/Augusto, tempore messis, celebrabantur quorum nomen nos admonet Opem antiquis temporibus coniunctiorem fuisse cum deo latino [[Consus|Conso]] quam cum Saturno.
 
Hanc deam nonnulli eandem esse et Terram matrem putarunt quod fructus terrae ministrabat (exempli gratia [[Varro]] libro quinto de Lingua Latina : "ideo dicitur Ops mater quod Terra mater"), necnon Latinum nomen Graecae deae [[Rhea]]e Croni uxoris postquam [[Cronus]] et [[Saturnus (deus)|Saturnus]] unus et idem deus factus est. Ut Magna Mater etiam cum [[Cybeles|Cybela]]<ref>Unde "Ops turrigera" ab [[Ovidius|Ovidio]] vocatur. Vide etiam [[Tibullus]] I,4,68.</ref> confundebatur. Postremo a nonnullis auctoribus Ops Consiva credita est illa dea fuisse sub cuius speciali et arcana tutela urbs Roma posita erat ; nomen ilius deae divulgari nefas erat, ne hostes eam evocare magicis artibus possent ac sic Romam expugnare.