Quantum redactiones paginae "Protagoras" differant

Content deleted Content added
+cat
No edit summary
Linea 39:
"Oratio magna" munus et ingenium institutorum moralium inlustrat: omnibus hominibus nativum inesse sensum moralem, id est indolem verum a falso distinguendi; attamen indolem per se non suppetere sed per institutionem moralem excolendam esse ad tantam sollertiam civilem, qua de rebus politicis suffragia ferri possit. At constat homines sollertia civili inter se differre, partim quod non eodem ingenio sunt, partim quod dissimiliter docti sunt. Etsi nemini sollertia desit, tamen aliis sollertior est qui opiniones suas morales penitus insitas noverit. Protagoras se ad sollertias inter homines aequandas profitebatur adiutorem. Adfirmavit etiam vitam civilem in amicitiis positam humani generis propriam et quidem sui finem esse. Homines igitur virtute morali (et in virtutem moralem) erudivit, quod eos ad vivendum secundum naturalem propensionem adiuvare vellet.
 
Ex ''homine mensura'' consequi videtur etiam relativismus ethicus: a Protagora, etsi virtutem moralem permagni faceret servandae civitatis causa, nullas propositas esse rationes generales, quae proprias morum traditiones substantia superarent. Itaque iustitia et principia moralia in solis legibus et conventionibus observandis positae esse videntur. Cuilibet civitati, ut sustineatur, opus esse legibus aut coniunctim agendi consuetudinibus, sed quales sint nihil interesse. Haec si essent consilia moralia a Protagora data, ne crudelissima quidem facta, dummodo a civibus adprobata sint nec civitati noceant, reprehendere videtur. At constat Protagoram relativismum moralem non adprobavisse. Si probasset, poenam ulciscendi causa datam non improbasset. Sed re vera putavit solam probabilem puniendi rationem in scelerum impeditione consistere.
 
== Notae ==