Quantum redactiones paginae "Protagoras" differant

Content deleted Content added
No edit summary
m Imago.
Linea 1:
{{Vide discretivam|philosopho}}
 
[[Fasciculus:Salvator Rosa - Démocrite et Protagoras.jpg|thumb|[[Democritus]] in centro et Protagoras ad rectum. Pictura a [[Salvator Rosa]].]]
 
'''Protagoras''' ([[lingua Graeca antiqua|Graece]] {{Polytonic|Πρωταγόρας}}) fuit [[Sophistae|sophista]] Graecus, natus [[Abdera (Thracia)|Abderis]] in [[Thracia]] [[490 a.C.n.|490]], mortuus [[411 a.C.n.|411]], cuius de infantia multae famae sunt. Alii dicunt Maeandrium, patrem eius, hospitio accepisse [[Xerxes|Xerxem]], regem [[Persis|Persarum]], et Protagoram ob hospitalitatem Maeandrii a [[Magus|magis]] educatum esse. Alii<ref>[[Aulus Gellius|Gell.]] 5.3.</ref> autem affirmant illum adulescentem victus quaerendi gratia [[Baiulus|baiulum]] vecturas onerum corpore suo factitavisse. Quodam die ligna ratione quadam geometrica composita ferens tanta facilitate incedebat, ut [[Democritus]], civitatis eiusdem civis, sollertiam admiratus voluit illum discipulum suum fieri. Sed in praesentia hoc haud verisimile putatur. Novi enim studiosi hunc discipulum illius fuisse dicunt, potius quam contra.
 
== Cogitatio ==
 
=== De Veritate et verbis ===
[[Veritas]] subiecta experientiae uniuscuiusque, haud sola, putabat; quam ob rem sapienti usu verborum multas veritates substini{{dubsig}} potest. Et "homo mensura rerum omnium" ([[Graece]]: {{Polytonic|πάντων χρημάτων μέτρον ἄνθρωπος}}) affrimavit. Interest enim inter veritatem et verba, quae a [[Plato]]ne iterum coniugaverint{{dubsig}}.