Quantum redactiones paginae "Gilbertus Foliot" differant

Summarium vacuum
m
Regi Stephano fidem semel professus Gilbertus reginae seu imperatrici Mathildae vinculis fortioribus adstrictus filio eius Henrico Plantagenistae adhaesit. Animositate crescente contra Becket permotus oboedientiae iuramentum post eius ad sedem Lundoniensem (cuius iura primaticia etiam vindicavit!) Herefordiensi translationem illi archiepiscopo prestare noluit. A papa Alexandro Tertio anno 1169 excommunicatus tribus post annis per Rotomagensium achiepiscopum Radulfum ab eo relevatus est.
 
Epistolae et chartae e scriptorio eius emissae multa de regionibus Angliae Walliae contiguis docent . Epistolae clericis, privatis,episcopis, baronibus, papae destinatae plurimas ad regem Henricum Secundum missas continent. Epistola (no. 108) Scti. Bernardi ClareevallensisClarevallensis abbatis elogium mortis eius nuntio accepto constituit. Epistola Multiplicem (no. 170) ad archiepiscopum Thomam missa crimina pluria ei infert...
 
Gilbertus scriptor abundans, mellifluus, disciplina monastica paucum de se locutus stilum fecundum exercuit. Scripturarum sanctarum ex infantia textu imbutus patres ecclesiasticos minime citavit ; patres Graeci Augustinusve vix reperiuntur. Exegeseos opera diversa composuit, quorum In Canticum et In Orationem Dominicam supersunt.Homeliarum quarumdam tituli exsistunt.
712

recensiones