Quantum redactiones paginae "Ioannes Harington" differant

Content deleted Content added
RedBot (disputatio | conlationes)
m r2.7.2) (automaton addit: fi:John Harington
m Ariosto--->Ariostus &c.
Linea 1:
{{L1}}
[[Fasciculus:Sir John Harington by Hieronimo Custodis.jpg|thumb|Ioannes Harington ab [[Hieronymus Custodis|Hieronymo Custodis]] pictus.]]
'''Ioannes Harington Eques''' (''Sir John Harington''; [[1560]]-[[1612]]) fuit [[scriptor]], praecipue versionum poëticarum, apud aulam reginae [[Elizabeth I (regina Angliae)|Elizabethae I]]; multis etiam cognitus est quia [[sella elutoria|sellam elutoriam]] primus invenit.
 
== Vita ==
Ioannes Harington fuit [[filius]] [[Ioannes Harington (mortuus 1582)|Ioannis Harington]] uxorisque suae alterae [[Isabella Markham|Isabellae Markham]]. Nec diem nec locum nativitatis scimus, sed baptizatus est die [[4 Augusti]] [[1560]] [[Londinium|Londinii]] in ecclesia Omnium Sanctorum ad Murum, sponsoribus regina Elizabeth ipsa et [[Gulielmus Herbert (comes Pembroke)|Gulielmi Herberti comitis Pembroke]]. Alumnus [[Collegium Etoniense|Collegii Etoniensis]] historiam calamitatum futurae reginae Elizabethae, qui [[Maria I (regina Angliae)|Mariae]] regnante in odio fuerat, ille cum contuberniis Latine vertit reginaeque misit, quae in litteris gratulatoriis eum ''Boy Jacke'' ("puerulum Ioannem") appellavit;<ref>''Nugae antiquae'' vol. 2 p. 154.</ref> versio autem hodie deperdita est. Annis 1576-1581 fuit alumnus [[Collegium Regale (Cantabrigia)|Collegii Regalis]] [[Cantabrigia|Cantabrigiensis]]; ibi eum per epistolas adiuvaverunt [[Gulielmus Caecilius, primus Baro Burghley|Gulielmus Cecil]] et [[Franciscus Walsingham]].
 
Anno [[1583]], patre mortuo, fundum familialem in oppido [[Kelston]] iuxta [[Aquae Sulis|Aquas Sulis]] possedit; eodem anno Mariam Rogers in matrimonium duxit. [[Hibernia]]m cum Edwardo Rogers uxoris fratre petivit ibique fortasse colonias sedere meditavit; sed hoc tempore operam magnopere dedit ut carmen epicum [[lingua Italica|Italicum]] longissimum [[Ludovicus AriostoAriostus|Ludovici AriostoAriosti]], titulo ''[[Orlando furioso]]'', [[Anglice]] redderet. An re vera hunc laborem regina eo imposuit non liquet; dicitur enim (sed fontibus tardissimis) historiam impudicam Fiammettae e cantu xxviii eiusdem carminis monstravisse ancillis reginae, qui id sciens eum ad aula non prius redire permisit quoad carmen totum Anglice vertisset. Librum anno [[1591]] apud [[Ricardus Field|Ricardum Field]] editum, commento curiosos instructum, auctor reginae ipsae dicavit; alia exempla regi Scotorum (et postea Anglorum) [[Iohannes I (rex Angliae)|Iohanni VI]], Gulielmo Cecil, [[Thomas Coningsby|Thomae Coningsby]] dedit. Versionem a [[Beniaminus Jonson|Beniamino Jonson]] ''under all translations ... the worst'' ("omnium translationum pessimam") nuncupatam posteriores satis admiraverunt.
 
De [[cloaca|cloacis]] et [[latrina|latrinis]] odoriferis cum [[Henricus Wriothesley|Henrico Wriothesley]], [[Matthaeus Arundell|Matthaeo Arundell]] et Maria (huius nuro, illius sorore) confabulans, anno circiter 1595 Ioannes Harington [[sella elutoria|sellam elutoriam]] primus invenit et in libro suo descripsit cui titulum ridiculum superposuit ''[[The Metamorphosis of Ajax]]'' (pro ''Ajax'' debemus legere ''a jakes''; igitur "Commutatio latrinae") nomenque auctoris fictum ''Misacmos'', scilicet "qui odores odit". Eodem anno Harington ipse et fortasse alii libellos vel pro vel contra auctorem ediderunt, titulis superpositis qui Latine sonant "Anatomia Aiacis commutati (seu latrinae commutatae)"; "Apologia huius commutationis"; "Ulixes in Aiacem (seu latrinam) sedens".
 
[[ImagoFasciculus:John Harington.jpg|thumb|left|Ioannes Harington]]
Anno [[1599]] rursus in Hiberniam properavit ut cohortem equitum dirigeret, ducibus [[Robertus Devereux (comes Essexiae)|comite Essexiae]] et Henrico Wriothesley, in bello contra [[Hugo O'Neill (comes Tyrone)|comitem Tyrone]], sed malo eventu: is enim exercitum Anglicum debellavit.
 
== Opera ==
* ''[[The Metamorphosis of Ajax|A New Discourse of a Stale Subject, called the Metamorphosis of Ajax]]'' (1596)
* ''An Anatomie of the Metamorphosed Ajax'' (1596)
Linea 33:
* ''Psalmi'' Anglice versi
 
== Notae ==
<div class="references-small"><references /></div>
 
Linea 42:
 
==Bibliographia==
* Cauchi, S. Cauchi,[[1995]]. "Recent studies in Sir John Harington" in ''English Literary Renaissance'' vol. 25 (1995) pp. 112–25:12–25
* Craig, D. H. Craig,[[1985]]. ''Sir John Harington''. 1985
* Ian Grimble, ''The Harington Family''. LondonLondinii: Jonathan Cape, 1957
* Gerald Kilroy, "[http://www.brlsi.org/proceed04/belief200312.htm Sir John Harington: 'A Protesting Catholique Purytan']" (2004)
* N. E. McClure, ed., ''The Letters and Epigrams of Sir John Harington''. 1930
Linea 52:
[[Categoria:Nati 1560]]
[[Categoria:Mortui 1612]]
[[Categoria:Scriptores Angliae]]
[[Categoria:Auctores Anglici]]
[[Categoria:Alumni Universitatis Cantabrigiensis]]
[[Categoria:Auctores Anglici]]
[[Categoria:Interpretes Latino-Anglici]]
[[Categoria:Interpretes Italiano-Anglici]]
[[Categoria:Inventores]]
[[Categoria:Scriptores Angliae]]
 
[[de:John Harington]]