Quantum redactiones paginae "Denotatio" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 19:
Ex quo consequi videtur, ut denotatio significatio primaria et fundamentalis habenda sit. Tametsi non desunt signa (sicut ''sus''), quorum denotationes univocae esse videntur, tamen sunt signa etiam plura in quibus existimationes connotativae videntur veritates denotativas praecedere,<ref>Fiske (1982: 92).</ref> sicut ''crux'' cuius significatio religiosa significationi geometricae praestare videtur. In delinienda autem cruce multum refert atque ad interpretationem confert, utrum subversa an lateri innixa (sicut in [[Cruces et circuli|crucum et circulorum ludo]]) figuretur.
 
== Lexema et categoriae ontologicaemundus ==
Constat denotationis a connotatione distinctionem omnino contemplativam esse ac plures movere quam solvere quaestiones. Itaque multis semanticae et semioticae studiosis visum est denotationem aliter animo concipere. Saussure in signo intellexit rem mentalem, quae non rem et nomen sed conceptum et "imaginem acusticam" inter se coniungeret iunctura inseparabili.<ref>Le signe linguistique unit non une chose et un nom, mais un concept et une image acoustique" (Saussure 1922/1969: 98); Le signe linguistique est donc une entité psychique à deux faces [...] Ces deux éléments sont intimement unis et s'appellent l'un l'autre" (idem, 99).</ref> Sed Saussure omnino, signum qualem habeat rationem cum mundo a systemate linguae (''langue'') extrario, inspicere praeteriit. Itaque linguistae de [[lexema]]tibus sive unitatibus lexicalibus loqui malunt et ''denotationem'' describunt rationem, quae obtinet inter lexemata et actiones homines locos processus proprietates aliasque categorias ontologicas, ex quibus mundum constare intellegimus.<ref>Lyons (1977a: 206-215); Löbner (2002: 25-27).</ref> Actiones homines loci aliaeque categoriae, ad quas lexema aut signum adhiberi potest, in vicem appellantur ''denotata''. Sed haec denotatio non est simplex sed obliqua, sicut hoc [[Triangulum semioticum|triangulo semiotico]] monstratur:<ref>Löbner (2002: 25).</ref> <pre>
Lexema
╱╲
sɪɢɴɪғɪᴄᴀᴛɪᴏ ╱ ╲ ᴅᴇɴᴏᴛᴀᴛɪᴏ
╱ ╲
╱ ╲
Conceptus ———————> Categoria
 
ᴅᴇᴛᴇʀᴍɪɴᴀᴛɪᴏ
</pre>
Id est, lexema (sicut ''sus'') [[Conceptus (philosophia)|conceptum]] ('sus') significat, qui in mente (con)locutoris residet.