Quantum redactiones paginae "Eucherius (episcopus Lugdunensis)" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 6:
In litteris vero profanis penitus prima ætate apud optimos magistros eruditus deinde Gallam quamdam nobili genere natam uxorem duxit, quæ complures liberos ei peperit, e quibus duæ filiæ Consortia et Tullia atque duo filii Veranus et Salonius memorantur. Post annum autem [[410]] minus jam minusque vitæ sæcularis commoditates ac voluptates æstimare cœpit, perfectamque secundum Christi euangelium vitam agere ardentius in dies cupivit. Lugduno tandem [[Lerinus|Insulam Lerinum]] cum propinquis migrare constituit, ubi [[sanctus Honoratus]] non ita pridem religiosissimos homines coegerat ut conjuncte procul a sæculo absoluti christiani viverent.
 
Ibi complures annos habitaverunt, duoque Eucheri filii Veranus et Salonius litteris apud sanctos et eruditos viros ut [[Vincentius Lerinensis|Vincentium Lerinensem]] vel [[Salvianus|Salvianum]] studere potuerunt. Pater vero ipse documenta filiis e Sacris Scripturis trahens Verano librum qui ''Formulæ spiritalis intelligentiæ'' inscribitur, Salonio eum cui ''Instructiones'' est titulus dedicavit. Verumtamen tantum enisus est ut etiam a familiaribus disjunctus in mera solitudine viveret, ut solus primum in insulam propinquam, deinde in Luberonem montem, ubi ei erat prædium, migrare dicatur. Eremitas autem Ægyptios vehementer admirans de eis [[Joannes Cassianus|Joannem Cassianum]] percontatus est, qui ei aliquot ''Collationes'' suas ''De Scithico Eremo'' inscripsit, ipseque librum ''De laude eremi'' composuit.
 
Cui tandem tanta per Galliam fuit fama ut cives ejus Lugdunenses priore episcopo mortuo eum eligerent et a Monte Luberone ubi tum solus in caverna viveret in urbem arcesserent. Archidiacono vero quem miserunt confringendus est murus quo aditus obstructus erat.
 
[[Categoria:Archiepiscopi Lugdunenses]]