Quantum redactiones paginae "Gildas" differant

Content deleted Content added
TjBot (disputatio | conlationes)
m r2.7.2) (automaton addit: fy:Gildas
No edit summary
Linea 4:
 
== Vita ==
In oratione sua ''[[De excidio Britonum]]'' Gildas dicit se natum esse ipso anno [[proelium apud montem Badonicum|proelii apud montem Badonicum]]. Secundum ''[[Annales Cambriae]]'' id proelium anno [[516]] pugnatumfactum est, sed nonnulli eruditi id erroneum esse praetendunt, et de ea re annum nativitatis Gildae rescribunt, alii ut 494, alii aliter. In eisdem annalibus mors Gildae inscripta est sub anno [[570]]; sed notandum est hos annales saeculo X confectos e fontibus ignotis.
 
De vita Gildae et de historia eius temporis fontes coaevales carent. Duae vitae hagiographicae mediaevales exstant, [[Vita Gildae (monachus Ruiensis)|una]] a monacho quodam [[Abbatia Ruiensis|abbatiae Ruiensis]] [[Armorica]]e saeculo IX, [[Vita Gildae (Caradocus)|altera]] saeculo XII a [[Caradocus Lancarbanensis|Caradoco Lancarbanensi]] scripta. Nonnullae res a scriptoribus ambobus traduntur, et praecipue de nativitate Gildae in [[Caledonia]]e regione quae trans [[Cluta]]m flumen iacet, sed de senectute et morte Gildae omnino differunt: monachus Ruiensis enim Gildam coenobium Ruiense condidisse ibique mortuum esse asseverat, Caradocus autem eum [[Glastonia]]e mortuum esse praetendit. Est etiam vita hagiographica saeculo XVII conscripta ab [[Albertus le Grand|Alberto le Grand]], qui Gildam in Armorica natum esse fingit.