Quantum redactiones paginae "Mayae" differant

Content deleted Content added
Linea 14:
=== Fastigium ===
[[Image:Maya Codex-Style Vessel with two scenes 1 Kimbell.jpg|thumb|right|Vaticinatio maia: ''Hun-kanal hun-yaxal'', id est 'abundantia']]
Nobilitas maia speciosam scripturam syllabicam atque logographicam invenit, cuius signa peritissimi nostri temporis (inter quos exstat David Stuart vir americanus) in parte tantum explicare poteruntpossunt. [[Calendarium|Annum trecentorum sexaginta quinque dierum]] composuerunt; summa cum peritia aedes, pyramides templaque funesta erexerunt. Verumtamen, licet astra diligentissime observarent, oppida optime ornarent, civium gradus religiose custodirent, non noverunt rotam, non usi sunt animantibus, quae vehicula traherent, non conflaverunt metalla. Instrumenta quibus usi sunt fuerunt lapidea tantum et lignea. Numquam imperium condiderunt, sed unaquaeque regio principem suum nobilitatemque propriam habuit; et quamquam omnes linguae maienses cognatae sunt, non omnes eadem locuti sunt lingua. Haec forte inter causas cur scriptura eorum difficillima sit explicatu.
 
=== Decadentia ===