Quantum redactiones paginae "Cistophorus" differant

Content deleted Content added
No edit summary
Linea 13:
Tres Pergameni reges cistophoros emiserunt : [[Eumenes II]], [[Attalus II]], et [[Attalus III]] qui regnum Romanis testamento legavit. Nec nomina nec effigies eorum in nummis conspiciuntur : ex una parte cista mystica dei [[Dionysus|Dionysi]], e qua serpens erepit, corona [[Hedera|hederacea]] circumdata est (hedera Dionyso sacra erat et saepe tempora dei eius foliis cinguntur). Ex altera parte duo serpentes, quorum caudae internexae sunt, caput erigunt linguam bisulcam vibrantes. Inter eos corytus aplustribus ornatus e quo arcus summus eminet. Primae litterae urbis ubi cistophorus cusus est officinam indicant. Dextra variae figurae vel symbola conspicua sunt, fortasse ad emissiones distinguendas.
 
Ab anno [[133 a.C.n.]] usque ad annum [[128 a.C.n.]] per sex annos litteris numeralibus Graecis (A,Β,Γ,Δ,...) anni in nummis numerabantur. Tempus fuit quo Romani, regni heredes per testamentum facti, bellum gerebant cum Aristonico regnum occupare sub nomine Eumenidis III conato. Qui Aristonicus quoque per quatuor annos cistophoros emisit in urbibus Stratonicea, Apollonide, Thyatira<ref>Rebuffat, ''La Monnaie dans l'antiquité'', Picard, 1996 p.164.</ref>. Postea haec ratio omissa est, sed duo vel tres litterae additae ad nomen magistratus monetae praefecti referri posse videntur. Primo saeculo a.C.n. nomina integra et Graeca leguntur, medio saeculo nomina [[Proconsul|proconsulum]] Romanorum in eorum locum successerunt. Nec alio modo postquam Romani rerum potiti sunt figurae in cistophoris expressae mutatae sunt.
 
At [[Marcus Antonius]], cum provinciis orientalibus praefuit, caput suum necnon uxoris [[Octavia minor|Octaviae]], quae eadem et soror [[Octavianus Augustus|Octaviani Caesaris]] erat, in cistophoris imprimi iussit et addidit titulos suos latine scriptos. Nihilominus retinuit cistam, coronam hederaceam et serpentes : nam Dionyso deo adsimulari cupiebat qui de India et orientali parte mundi clarissime [[Triumphus|triumphasse]] dicebatur.
Linea 20:
 
Postquam Augustus factus est, nihil de prioribus figuris -ne cistam quidem- in cistophoro retinuit : ut in [[Denarius|denario]] Romano una pars capite laureato Augusti signabatur, ex altera variae figurae exprimebantur : spicae frumenti, [[Capricornus|capricornus]], templum [[Mars Ultor|Martis Ultoris]] Romae, [[Sphinx|sphinx]], arcus triumphalis etc. Tituli latine scribebantur. Hunc morem successores per duo saecula obervaverunt. Cistophori imperiales plerumque [[Ephesus|Ephesi]], in capite provinciae, signabantur. Pondus paulatim imminutum.
 
==Si vis plura legere...==
* Fred S. Kleiner, Sydney P. Noe: ''The early Cistophoric Coinage''. The American Numismatic Society, New York NY 1977, (''Numismatic studies'' 14, ISSN 0517-404X).