Quantum redactiones paginae "Ianus" differant

Content deleted Content added
Linea 15:
Romani antiqui, opinionem [[philosophus|philosophi]] [[Graecia|Graeci]] [[Euhemerus|Euhemeri]] secuti, [[due|deos]] [[homo|homines]] insigni virtute praeclaros saepe fuisse putabant; itaque [[fabula]]s fingebant quibus dei reges aut fortissimi viri in terris primo aetatem egerunt, ut in Iano qui [[Aborigines (mythologia)|Aboriginum]] rex primus in [[Latium|Latio]] regnavit, ubi [[Saturnus (deus)|Saturnum]] exulem accepit ac tutatus est. Sub illis regibus homines tam beati fuerunt ut illud tempus "aetatem auream" nuncuparent. Ianus ibi oppidum condidit cui [[Ianiculum]] nomen fuit: sic ratio reddita nominis [[mons|montis]] qui trans Tiberim [[Etruria]]m versus ad portas urbis [[Roma]]e situs erat ac [[Ianiculum]] a Iano dictum est.
 
Ad exemplum fabularum Graecarum mythographi ei uxorem assignaverunt, [[Iuturna]]m, nympham aquarum quae Romae nomen dedit fonti celebri, e qua genuisset Fontem vel Fontum, deum fontium. Hae fabulae nihil antiqui habent<ref>Quae genealogia non nisi apus Christianum auctorem [[Arnobius Maior|Arnobium]] reperitur : "''caelo atque Hecata procreatum in Italia regnasse primum, Ianiculi oppidi conditorem, patrem Fonti, Vulturni generum, Iuturnae maritum''". At ovidioOvidio, Ciceroni Vergilioque ignota fuisse videtur.</ref> nec saepe in litteris memorantur. In ''[[Aeneis|Aeneide]],'' [[Iuturna]] est soror [[Turnus|Turni]], [[Rutuli|Rutulorum]] regis, nec quicquam cum Iano agit. Ovidius ei filiam etiam a nympha [[Venilia]] partam tribuit, [[Canens|Canentem]] nomine, uxorem regis [[Picus|Pici]].<ref>''[[Metamorphoses]]'' XIV.334.</ref>
 
== De Iano principiorum deo ==