Quantum redactiones paginae "Theoria" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 7:
Hae rationes maxime connexae sunt. Nihilominus, inter se distinctae sunt, quia potest alius morbi causam et naturam assequi sine cura quaesita, potest alius curam vel remedium assequi sine causa intellecta, et potest alius horum conatuum historiam conquirere sine animo proprio ad morbos intellendos nec curandos.
 
In [[scientia]] autem theoria solet dicere solam rationem quandamtheoreticam in genereperfectam quae a [[hypothesis|hypothesi]] et [[coniectura]] distinguitur propter extensa experimenta et obervationes quae theoriam iam comprobant veram esse. Hypotheses et coniecturae species theoriae imperfectae habentur quia verae nondum demonstrantur. Theoria a [[theorema]]te, scilicit ex [[mathematica]], distinguitur, propterea quod theorema, sine ullo remedio ad experimenta nec practicam, omnino per methodos formales et logica ex propositionibus assumptis demonstratur.
 
Theoria non potest esse sola [[lex naturalis]]; atqui theoria appellatur ea ratio quae legem quandam postulat ad omnium rerum cuiusdam generis actus explicandos. Exempli gratia, [[gravitas (physica)|theoria Newtoniana gravitatis]] singulam [[lex naturalis|legem]] postulat quae explanat quomodo et quare res cadere movereque cum in aerem proiectae sunt: verificatur per experimenta ubi res proiectae sunt in aerem et per extensas mensuras itinerum planetarum in caelo.