Quantum redactiones paginae "Eurydice" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 10:
* Ex [[Plato]]ne cognovimus Orpheum ad inferos descendisse mulierem reducturum, sed nomen non comperimus.<ref>Pl. ''[[Convivium (Plato)|Symposium]]'' 179d {{polytonic|᾿Ορφέα δὲ τὸν Οἰάγρου ἀτελῆ ἀπέπεμψαν ἐξ ῞Αιδου, φάσμα δείξαντες τῆς γυναικὸς ἐφ᾿ ἣν ἧκεν, αὐτὴν δὲ οὐ δόντες}} ('Orpheum Oeagri filium infectis rebus ex inferis remiserunt, postquam simulacrum mulieris cuius causa venerat monstraverunt ipsamque non dederunt').</ref>
* In [[Hermesianax|Hermesianactis]], poetae Colophonii ([[Saeculum 3 a.C.n.|saec. III a.C.n.]]) libro, cui titulus est ''Leontio'', nomen comperimus mulieris ex inferis reductae Agriopen esse.<ref>Hermesianax ''Leontium'' [apud [[Athenaeus|Athenaeum]] 13.71 = 13.597b] {{polytonic|Οἵην μὲν φίλος υἱὸς ἀνήγαγεν Οἰάγροιο / ᾿Αγριόπην Θρῇσσαν στειλάμενος κιθάρην / ῾Αιδόθεν}} ('sicut carus Oeagri filius lyra instructus Agriopen Thressam reduxit ex inferis').</ref>
 
Prima mentio Eurydices in ''Epitaphio Bionis'' ({{Polytonic|Ἐπιτάφιον Βίωνος}}) [[Moschus|Moscho]] (floruit c. 150 a.C.n.) adscripto facta est.<ref>[Moschus],''Epitaphius Bionis'' 123-124 {{Polytonic|χὠς Ὀρφέϊ πρόσθεν ἔδωκεν / ἁδέα φορμίζοντι παλίσσυτον Εὐρυδίκειαν}} ('et sicut Orpheo olim dedit dulce citharizanti reducendam Eurydiciam').</ref> Sed fabula ipsa a Romanis narrata est.