Quantum redactiones paginae "Professio religiosa" differant

pag. auxi
(pag. auxi)
(pag. auxi)
 
== Vota in Ecclesia Catholica ==
Primo vota ad tempus<ref>[http://www.vatican.va/archive/aas/documents/2007/ottobre%202007.pdf AAS die 5 Octobris anno 2007]</ref> (etiam vota temporaria<ref>[http://www.vatican.va/holy_father/john_paul_ii/apost_letters/1999/documents/hf_jp-ii_apl_19990205_ad-christi-crucem_lt.html Litterae Apostolicae AD CHRISTI CRUCEM (1999)]</ref> vel temporalia<ref>[http://www.vatican.va/holy_father/john_paul_ii/apost_letters/2001/documents/hf_jp-ii_apl_20010311_circumdantes-circumdederunt_lt.html Litterae Apostolicae CIRCUMDANTES CIRCUMDEDERUNT (2001)]</ref> sive etiam simplicia<ref>[http://www.intratext.com/IXT/LAT0813/_P1M.HTM CIC 1917, can. 572]</ref> vocata) - plerumque ad triennium -, postea vota sollemnia<ref>ibidem</ref> aut perpetua<ref>[RATIO FUNDAMENTALIS INSTITUTIONIS DIACONORUM PERMANENTIUM (1998)</ref> emittuntur.
 
Cum sint publica, vota religiosa [[Ius canonicum|iure canonico]] obstringunt (inter alia [[impedimentum matrimonii]] efficiunt). In [[Ecclesia Catholica Romana]] [[Religiosus|religiosi]] vel [[eremita]]e per se non ad [[hierarchia]]m pertinent, sed statum singularem nec [[laicus|laicalem]] nec [[clerus|clericalem]] efficiunt, qui [[Vita consecrata]] vocatur<ref>[http://www.intratext.com/IXT/LAT0010/_P1X.HTM CIC can. 588]</ref>. Tamen multi eorum, quod [[Sacri Ordines|Sacros Ordines]] acceperunt, hierarchiae membra sunt.
 
Sodales plurimorum ordinum [[paupertas|paupertatem]], [[castitas|castitatem]] et [[oboedientia]]m promittunt. Quibusdam ordinibus sunt vota particularia, ut puta [[Camilliani]]s votum auxilii infirmis etiam in periculo mortis afferendi<ref>Formula professionis invenitur apud M. Vanti (ed.), Scritti di S. Camillo de Lellis, Editrice Il pio samaritano, Romae 1965, pp. 102-107.</ref> vel [[Iesuita|Iesuitis]] "votum expressum Summo Pontifici ... ad proficiscendum sine excusatione ... quocumque gentium eius Sanctitas iusserit, inter fideles vel infedeles, ad res, quae ad divinum cultum et religionis Christianae bonum spectant".<ref>[http://books.google.de/books?hl=de&id=hPdbAAAAQAAJ&q=vota#v=snippet&q=vota&f=false Constitutiones Societatis Jesu et examen cum declarationibus (1635)]</ref>
[[Dominicani]] nihil nisi oboedientiam promittunt, quam – secundum [[Thomas Aquinas|Thomas de Aquino]] – eximium votum ("potissimum inter tria vota religionis")<ref>Vide S. th., II-II, q. 186, a. 8</ref> ducunt, quod alia vota comprehendat.
 
Interdum in professione novum nomen [[habitus (vestis monastica)|habitus]]que datur (quod iam in [[novitiatus|novitiatu]] incipiendo fieri potest). Etiam alia signa extrinseca momentum professionis explicare possunt, sicut anulus monialis, qui eam Christo desponsatam esse demonstret.
Multis in communitatibus Catholicis sodales "vota privata agnita" emittunt, quae cum votis privatis distinguenda non sunt, sed lege ecclesiastica votis publicis similia habentur.
 
Sodales ordinum antiquiorum (qui plus quam 700 annos exstant) post novitiatum vota ad tempus (plerumque ad triennium) emittunt, tempore peracto vota sollemnia. Sodales ordinum recentium (sive [[congregatio]]num) vota simplicia emittunt, quae quotannis renovantur; votis simplicibus mininum ter renovatis vota perpetua emittere licet.
 
Sodales [[Societas vitae apostolicae|Societatis vitae apostolicae]] aliter ac religiosi non votum, sed promissionem nuncupantur, quae quidem voto significatione similis est, iure canonico autem minus obstringit.
 
== Vota in ecclesiis orientalibus ==
Etsi antiquissima traditio monastica vota nescivit, plerumque in usum venerunt. Antea aliquis sibi patrem spiritalem elegit, quo duce vivebat. [[Habitus (vestis monastica)|Habitu]] induendo indicatum est totam vitam Deo consecrari.
 
Vota, quae ab [[Ecclesiae Orthodoxae|Orthodoxis]] emitti solent, sunt: Castitas, paupertas, oboedientia, stabilitas loci.
 
Sunt tres gradus monastici:
*Rassophorus ([[Graece]]: ρασοφόρος, [[Linguae Slavicae|Slavice]]: рясофоръ, "qui habitum monasticum fert"), cui non sunt vota.
* Staurophorus (Graece: σταυρoφόρος, Slavice: крестоносецъone, "qui crucem fert").
*Monachus magnae schemae (Graece: μεγαλόσχημος, Slavice: Схима), monachus, qui magna schema (toto habitu) indutus est.
 
== Notae ==
*[[Ordo religiosus]]
*[[Consilia Evangelica]]
 
{{reli-stipula}}
 
[[Categoria:Religiosi]]
13 002

recensiones