Quantum redactiones paginae "Bithynia et Pontus" differant

Summarium vacuum
'''Bithynia''' fuit deinceps antiqua regio, regnum, et provincia Romana in [[Anatolia]] septentrionali occidentalique creata [[74 a.C.n.]], quae Proponti, Bosphoro Thraciano, et Ponto Euxino attingit. Hodie pars [[Turcia]]e septentrionalis est.
 
==Historia==
Secundum scriptores antiquos (Herodotum, Xenophonem, Strabonem, etc.), Bithyni fuerunt advenae Thraces. Quod fuit gens quaedam appellata ''Thyni'' in Thracia, id bene notum est, et duae gentes cognatae, Thyni et Bithyni, migrasse simul in vicinas partes Asiae videntur, ubi Mysios, Cauconesque, aliasque gentes minores aut eiecerunt aut devicerunt, Mariandynis se ad septentrionem et orientalem sustinentibus. Herodotus dicit Thynos et Bithynos modo vicinos coluisse; sed illi fiebant maioris momenti, quoniam suum nominem regioni dederunt. postea regno Lydiano adiecti ab rege Croeso sunt, quocum sub dominio Persico ([[546 a.C.r.]]) ceciderunt, et in satrapia Phrygiense, quae omnes terras usque ad Hellespontem et Bosphorum continuit.
 
Antequam Alexander eos vicit, Bithyni asserere independentiam suam videbantur, quam prospere sub duobus principibus indigetibus, Bate et Zipoite, sustinebant, quorum ille cepit titulum ''basileos'' [[297 a.C.r.]]. Filius eius, Nicomedes I, regnum accepit post eum et Nicomediam condidit, quae mox ad magnam prosperitatem orta est. Illo longe (c.278 - c. 255 a.C.r.) regnante, etiam illis successoribus, Prusia I, Prusia II, et Nicomede II (149 - 91 a.C.r.), regnum Bithynia sedem magnam habuit inter monarchias minores Anatolianas. sed ultumus rex, Nicomedes IV, non potuit se sustinere contra Mithradaten VI Ponticum, et postquam Senatus Romanus eum ad eius regnum restituerat, regnum testimonio Rei Publicae Romanae legavit (74 a.C.r.).
 
Ut provincia Romana, fines saepe variabant, et fere ad administrandum iungitur provinciae Ponto. sic status rerum erat, cum [[Plinius Minor]] factus rector provinciarum coniunctarum ab Traiano est (103 - 105); in quo multum Plinius litteras scripserat, uti melius ea de gerenda provincia intellegamus. Sub Impero Byzantino Bithynia rursus divisa est in duas provincias, separatas ab fluvio Sangario, cui ad occidentalem nomen Bithynia habebatur.
[[Plinius Minor]] legatus illi fuit.
 
 
 
== Vide etiam ==
 
* [[Imperium Romanum]]
* [[Turcia]]
 
{{Provinciae Romanae}}
 
[[Categoria:Provinciae Romanae]]
 
[[bg:Витиния]]
[[bs:Bitinija]]
[[ca:Bitínia (província romana)]]
[[cs:Bithýnie]]
[[de:Bithynien]]
[[el:Βιθυνία]]
[[en:Bithynia]]
[[eo:Bitinio]]
[[es:Bitinia]]
[[fi:Bithynia]]
[[fr:Bithynie]]
[[hu:Bithünia]]
[[it:Bitinia]]
[[nl:Pontus et Bithynia]]
[[no:Bitynia]]
[[pl:Bitynia]]
[[pt:Bitínia]]
[[ru:Вифиния]]
[[sv:Bithynien]]
[[tr:Bithynia]]
572

recensiones