Quantum redactiones paginae "Theoria chordarum" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 41:
[[Image:TQC_interactio.png|thumb|130px|Fig.II: In medii puncto distantia inter particulas zerum est|right]]
[[Image:chorda_interactio.png|thumb|130px|Fig.III: Distantiam inter chordas esse zerum nequit|right]]
Secundum theoriam superchordarum, unaquaeque [[physica particularum minimarum|particula minima]] ex dissimilibus vibrationis modis unius chordae describeridescribi potest. Chordae sunt obiecta unam spatii dimensionem habentes circa [[planck dimensio|planck dimensionem]], quae rustice est dimensio ubi gravitationis vis quanticos effectos exhibet. Secundum quasdam deliberationes, chordae dimensio est circa <math>10^{-35}</math> metrorum, ergo experimentum nullum in [[particularum accelerator|particularum acceleratoribus]] eas recte videre potest, quoniam machinae ad hodiernum diem a hominibus fabricatae solum magnitudines circa <math>10^{-18}</math> metrorum inspectare possunt, ideo chordae omnes nobis esse particulas non dimensiones habentes videtur. [[Energia]] autem acceleratorium quae necessariae sunt ad longitudines circa planck dimensionem inspiciendas quam maxime difficiles sunt cum hodierna technologia habere, quapropter nemo credit machinam quamdam quando tales energias attingere consequi. Praeterea notum est, sicut patet in figura I, apertas aut clausas esse chordas. Theoriae spectrum chordas apertas continentis non aequale est chordarum clausarum theoriae, exempli gratia, gravitones a clausis, photones ab apertis chordis describuntur.
 
Immo vero, quinque sunt theoriae superchordarum genera. Manifestum est apertam chordam in clausam reddere posse, et theoria quae tamtantum apertas quamquantum clausas chordas complectitur ''generis I'' vocatur. Etiam sunt duo genera quae solum clausas chordas contineant, et ''genus IIA'' et ''genus IIB'' vocantur (dissimilitudo inter eas ad supersymmetriam pertinet). Duo sunt genera quiquae ''superchordae heteroticae'' appellantur,
scilicet E_8 x E_8 et SO(32), sed non ultra de generibus istis hic tractabitur.
 
In [[theoria quantica camporum]], sive TQC, particulae minimae dimensiones non habent (puncta sunt), et haec est dissimilitudo maior inter theoriam chordarum et quanticam camporum. Itaque in TQC computationes numeros infinitos praebent, quoniam particulae minimae se arbitrariterarbitrarie adpropinquare possunt, sic interactio inter eas auget ad infinitum. In figura II videtur quod particulaeparticulas non magnitudines habentes in eodem spatii puncto interactionem faciuntconficere, ex quo sequitur ut vim inter particulas infinitam esse posse. Vero autem haec non est demonstratio quod numeri infiniti in theoria quantica camporum adsunt, sed omniqueplerumque rigore hae affirmationes demonstrari possunt. Chordae autem magis quam [[planck dimensio|planck dimensionem]] semper inter se distant, quapropter rustice videtur inter eas interactiones limitem habere, atque eodem modo argumentum hoc non mathematica est demonstratio, sed magna cum contentione recte hoc comprobaturconprobatur. In figura III interactio inter quattuor apertas chordas exhibetur, quod est repraesentatio in theoria superchordarum interactionis in figura II monstratae. Ex comparatione figurarum utrarumque videtur quod interactio secundum theoriam quanticam camporum peculiare punctum habet in quo separatioscisio inter particulas nulla est. Secundum theoriam superchordarum autem, non singulare punctum est.
 
===Compactificatio===