Quantum redactiones paginae "Stella" differant

Content deleted Content added
TjBot (disputatio | conlationes)
m r2.7.2) (automaton addit: ilo:Bituén
mNo edit summary
Linea 1:
{{Videdis|astrumstella}}
 
{| align=right
|[[Fasciculus:Sun920607.jpg|thumb|[[Sol]].]]
Line 8 ⟶ 9:
|}
 
'''Stella''' (-ae, ''f'')<ref name=NSLO>Ebbe Vilborg, ''Norstedts svensk-latinska ordbok'', editio secunda, 2009.</ref>, vel '''astrum''' (-i, ''n'')<ref name=NSLO />, vel '''sidus''' (-eris, ''n'')<ref name=NSLO />, in [[astronomia]]<ref>Sensu latiore olim [[planeta]] quoque ''stella errans'' aut ''astrum'' appellatus est.</ref> est [[sphaera]] [[gasium|gasii]] [[gravitas|gravitate]] retenta quae [[energia]]m [[fusio nuclearis|fusione nucleari]] generat. Sunt multa stellarum genera, quae [[color]]e, [[Magnitudo (Astronomia)|magnitudine]], [[Luminositas|candore]], [[temperatura]], [[densitas|densitate]], copia, spatiis temporis rationum nuclearium ceterisque inter se differunt. (Vide ad rem etiam ''[[diagramma Hertzsprung-Russell]]''.) [[Gurges ater|Gurgites atri]], [[Stella neutronica|stellae neutronicae]], et [[Pumilio alba|pumiliones albae]] etiam in numero stellarum habentur, quamquam non iam energiam fusione nucleari generant.
 
Omni in caelo circiter sex milia stellarum oculis videri possunt, sed multo plures sunt. [[Via lactea]], [[galaxias]] noster, plus quam 300 000 000 000 stellarum continet. Ob distantias immensas earum cunctae stellae puncta lucis videntur. Solum [[Sol]] propior est quo eum orbem videre possimus.