Quantum redactiones paginae "Nox longorum cultrorum" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 3:
[[Fasciculus:WilliSchmid.JPG|thumb|Wilhelmus Eduardus Schmid, famosus musicus et criticus de rebus musicis, interfectus ''per errorem'' in ''Nocte Longarum Ensium'' Monasterii die 30 iunii 1934, quippe qui paene idem nomen habuisset quam Ludovicus Schmitt amicus Ottonis Strasser! Rudolphus Hesse misit postea flores eius viduae ad sese excusandum propter errorem!]]
 
'''Nox Longarum Ensium''' (theotisce : ''Nacht der langen Messer'') nomen est necum imperatarum ab Adolpho Hitlero quae patratae sunt inter diem 30 mensis Iunii et diem 2dum mensis Iulii anni 1934, quibus diebus interfecti sunt duces ordinis paramilitaris SA (qui vocabantur ''Camisiae Fuscae'') qui congressum habebant in urbe balineatoria Bad Wiessee, una ubique in Germania cum compluribus contradicentibus regimini nazistico, cum priscis inimicis atque etiam priscis amicis Adolphi Hitleri, cum politicis democraticis, militibus, et quibusdam aliis qui per errorem necati sunt<ref>Ut Wilhelmus Eduardus Schmid, famosus musicus et criticus de rebus musicis, interfectus ''per errorem'' Monasterii die 30 iunii 1934, quippe qui paene idem nomen habuisset quam Ludovicus Schmitt amicus Ottonis Strasser, "amici" Hitleri, vice praesidis factionis nazisticae ipsius interfecti...<ref/ref>.
 
Hitler timebat enim potentiam nimis magnam Ernesti Röhm ducem ''Camisiarum Fuscarum''.