Quantum redactiones paginae "Musica classica" differant

Content deleted Content added
→‎Historia: use the montage of composers
→‎Renascentia: some details (partly from :simple)
Linea 45:
 
===Renascentia===
Compositores sicut [[Ioannes Ockeghem]] et [[Iosquinus Desprez]] [[Renascentia (musica)|Renascentium]] circa annum [[1440]] introduxerunt. Polyphonia et [[contrapunctus]] maximi momenti fuerunt. [[Madrigalis|Madrigales]], carmina saeculares (generaliter) quae plures voces canunt, nunc componunt [[Claudius Monteverdi]], [[Orlandus Lassus]], [[Ioannes Dowland]], [[Thomas Tallis]], [[Gulielmus Byrd]], necnon alii compositores. Musica sacra quoque floruit, cum [[Missa|Missis]] et [[motetus|motetis sacris]], quorum clarissima composuit [[Ioannes Petrus Aloysius Praenestinus]]. De [[theoria musicae]] primi libri iam apparuerunt.
 
Instrumenta nova, ut [[clavicymbalum]], [[tibia altisona]] (praecipue genus "tibia amoris"), et [[viola curaris]], inveniuntur; [[organum (instrumentum musicum)|organa]] instrumenta, in ecclesiis aedificata, thesaurum compositionum nunc habuit.
 
Nova [[typographia|ars typographica]] musicam sicut litteras transmutavit. [[Notatio musica]] aetate Renascentiae formam quasi hodiernam cepit.
 
===Aetas baroca===