Quantum redactiones paginae "Lingua Graeca" differant

Content deleted Content added
population figures
fill in history
Linea 3:
'''Lingua Graeca''' ([[Lingua Graeca antiqua|apud antiquos]] {{Polytonic|Ἑλληνικὴ γλῶττα}}, [[Lingua Neograeca|Neograece]]: ελληνική γλώσσα) est [[Linguae Indoeuropaeae|lingua Indoeuropaea]], quae ramum huius familiae proprium format. [[Lingua Graeca antiqua]], quae adhuc in scholis docetur, et [[Lingua Graeca moderna]], qua [[Graeci]] huius temporis utuntur, sunt gradi eiusdem linguae Graecae.
 
Lingua Graeca iam ex plus 3400 annis scribitur. [[Cultura|Cultui]] humano civilique [[Europa]]e [[Graeci]] antiqui lapidem primarium posuerunt. [[Litterae]], [[philosophia]], [[scientia]] lingua Graeca natae sunt, [[Litterae Graecae|opera litterarum]] praecipua, inter quae [[Ilias]] et [[Odyssea]], tragoediae [[Aeschylus|Aeschyli]], [[Sophocles|Sophoclis]] et [[Euripides|Euripidis]], scripta [[Plato]]nis [[Aristoteles|Aristotelisque]] vel [[Novum Testamentum]] Graece scripta sunt. [[Imperium Romanum Orientale|Imperio Byzantino]] florente, litterae Graecae iam coluntur. [[Litterae Neograecae|Scriptores Graeci aetatis modernae]] quoque, ut [[Constantinus Cabaphes]], [[Nicolaus Cazantzaces]], [[Odysseus Elytes]], historiam litterarum linguaeque Graecarum pergunt.
 
Linguae modernae multissima verba e lingua Graeca receperunt, ut "[[technologia]], [[philosophia]], [[musica]]."
 
13,084,490 homines linguam graecam habent patrium sermonem, quorum circa 10,700,000 incolae [[Graecia]]e.<ref>Secundum [http://www.ethnologue.org/show_language.asp?code=ell Ethnologue]</ref>
Linea 32:
 
[[Fasciculus:JimDeskaNahrobe.jpg|thumb|Lingua non omnis mortua: Sepultum Jacobi Morrison, cantoris gregis [[The Doors]], [[Lutetia]]e, inscriptionem graecam antiquam habet: {{polytonicus|κατὰ τὸν δαίμονα ἑαυτοῦ}}, h.e. ''secundum spiritum suum.'']]
[[Mutatio sonorum|Mutationes sonorum]] quae linguam Graecam e proto-Indoeuropaea fecerunt hae sunt:<ref>Horrocks, p. 9-10</ref>
* consonantes ''b<sup>h</sup>, d<sup>h</sup>, g<sup>h</sup>, g<sup>wh</sup>'' fiunt ''p<sup>h</sup>'' (φ), ''t<sup>h</sup>'' (θ), ''k<sup>h</sup>'' (χ), ''k<sup>wh</sup>'' (qui sonus post tempus Mycenaeae ''p'' aut ''t'' factus est)
* ''s'' sonus fit ''h'', nisi in fine verbi; inter vocales ''h'' tunc amittitur
Linea 40:
Ordo verborum in enuntiatione liber est in lingua antiqua.
 
[[Nomen substantivum|Nomina]] declinuntur secundum [[casus grammaticus|casus]] [[nominativus|rectum]], genitivum[[genetivus|genetivum]], [[dativus|dativum]], [[accusativus|accusativum]], [[vocativus|vocativum]], et tria genera habent. Opus casus ablativi linguae proto-Indoeuropaeae casus genitivus facit, pro casu [[instrumentalis|instrumentali]] casus dativus locum habet, casus [[locativus]] quoque fit casum dativum.
 
[[Verbum (grammatica Latina)|Verba]] temporalia, sicut in lingua Latina, personam, numerum, [[tempus (verborum)|tempus]], [[modus (verborum)|modum]], [[vox (verborum)|vocem]] habent. Tempora sunt: [[praesens]], [[imperfectum]], [[futurum]], [[aoristus]], [[perfectum]]; sunt quoque tempus [[plusquamperfectum|plus quam perfectum]] et tempus [[futurum exactum|futurum perfectum]], quam minime usitata. Modi finiti sunt: [[indicativus]], [[imperativus]], [[coniunctivus]], [[optativus]]; modi non finiti sunt [[infinitivus (grammatica)|infinitivus]] et [[participium]], quorum verba Graeca antiqua decem habent. Voces sunt [[activum|activa]] et [[passivum|passiva]], sicut in lingua Latina, et tertia vox "[[medius (verbum)|media]]," quae significat implicationem subiecti in actione verbi. Personae sunt tres: primus (ego), secundus (tu), tertius (hic). Numeri sunt tres, quod inter singularem et pluralem numeros habet Graeca antiqua numerum dualem, quem scribimus si subiectum est duo homines vel duae res.
<!-- mutationes sonorum post aetatem classicam; casus, tempus, modus, syntaxis, et mutationes eorum -->
 
[[Lingua Graeca antiqua communis|Lingua Graeca "communis" dicta]] aetate [[Hellenismus|Hellenistica]] crescit. Hoc tempore plures mutationes sonorum fiunt. Vocales ''ει, ι, η'' nunc eundem sonum habent, ''i''; ''ε'' et ''αι'' ''e'' sonum faciunt; ''οι'' et ''υ'' sonum ''y'' (vel ü) faciunt. Consonantes quae olim aspirationem habuerunt nunc [[fricativa]]e sunt: ''φ'' sonum ''f'' facit, ''θ'' sonum ''th'' [[Lingua Anglica|anglice]], ''χ'' sonum ''ch'' [[Lingua Theodisca|theodisce]]. Consonantes ''β, δ, γ'' fricativae sonorae fiunt (in [[API]] v, ð, ɣ). Hi soni iam hodie in [[Lingua Graeca moderna|lingua moderna]] manent.<ref>Fortson, p. 263</ref>
 
Numerus dualis et modus optativus exstinguuntur; tempus "praeteritum" aut perfectum aut, saepius, aoristum tenetur, alio tempore non iam accepto.
 
[[Lingua Neograeca]] pauciores casus habet, casu dativo mortuo, paucioria tempora, quod verba auxiliaria saepius adhibentur.
 
== Abecedarium Graecum ==
Line 63 ⟶ 69:
* Cassio, Albio C. [[2008]]. ''Storia delle lingue litterarie greche.'' Florence: Le Monnier università. ISBN 9788800204613.
* Eideneier, Hans. [[1999]]. ''Von Rhapsodie zu Rap'', Tubingae. ISBN 3-8233-5202-4
* Fortson, Benjamin W., IV. [[2010]]. ''Indo-European Language and Culture,'' editio altera. Malden: Wiley-Blackwell. ISBN 978-1-4051-8895-1.
* García Domingo, E. [[1979]]. ''Latinismos en la Koiné (en los documentos epigráficos desde el 212 a.J.C. hasta el 14 d.J.C.).'' Burgos: Universidad de Valladolid. ISBN 8470090739.
* Horrocks, Geoffrey. [[1997]]. ''Greek: A History of the Language and Its Speakers.'' Novi Eboraci: Addison Wesley Publishing Company. ISBN 0-582-30709-0.
Line 68 ⟶ 75:
* Rodríguez Adrados, Francisco. [[2002]]. ''Geschichte der griechischen Sprache. Von den Anfängen bis heute'' (Trans. Hansbert Bertsch), Tubingae/Basiliae. ISBN 3-8252-2317-5
* de Romilly, Jacqueline. [[2008]]. ''Petites leçons sur le grec ancien.'' Lutetiae: Stock. ISBN 9782234061811.
* Sihler, Andrew L. [[1995]]. ''New Comparative Grammar of Greek and Latin.'' Oxonii: Oxford University Press. ISBN 978-0-12-537336-3.
* Spyropoulos, Vassilios, David Holton, Peter Mackridge, et Irene Philippaki-Warburton. [[2012]]. ''Greek: A Comprehensive Grammar,'' editio altera. Londini, Novi Eboraci: Routledge. ISBN 9780415598019.
* Thomson, George D. [[1960]]. ''The Greek Language.'' Cantabridgiae: W. Heffer. OCLC 3269270.