Quantum redactiones paginae "Die Traumdeutung" differant

1 105 octeti additi ,  9 years ago
Summarium vacuum
[[Fasciculus:Die Traumdeutung.jpg|thumb|Titulus editionis primae (anno 1900 suffixo; anno 1899 exeunte divulgatae)]]
'''''Die Traumdeutung''''' (scilicet "Interpretatio somniorum") est opus a [[Sigismundus Freud|Sigismundo Freud]] anno [[1899]] divulgatum, in octo editionibus Theodiscis editum et in multas linguas conversum. Titulo verba Latina suffinguntur, "[[Flectere si nequeo superos, Acheronta movebo]]", ex ''[[Aeneis|Aeneide]]'' (7.312) dempta.
 
In editiones quartam, quintam, sextam et septimam (1914-1922) inseruntur commentationes duae [[Otho Rank|Othonis Rank]] de coniunctionibus somniorum cum poësi ("''Anhang I: Traum und Dichtung''")<ref>E.g. editio 6a pp. 346-367 [http://archive.org/stream/Traumdeutung6.auflage.MitBeitrgenVonOttoRank/Deuticke_1921_Freud_6te#page/n363/mode/2up Textus]</ref> et cum mythologia ("''Anhang II: Traum und Mythus''").<ref>E.g. editio 6a pp. 368-380 [http://archive.org/stream/Traumdeutung6.auflage.MitBeitrgenVonOttoRank/Deuticke_1921_Freud_6te#page/n385/mode/2up Textus]</ref> Haec e versionibus Anglicis omittuntur.
 
== Notae ==
<div class="references-small"><references /></div>
 
== Bibliographia ==
; Editiones
* 1899 : ''Die Traumdeutung''. Lipsiae: Franz Deuticke, "1900" [http://archive.org/details/Freud_1900_Die_Traumdeutung_k Textus apud archive.org]
* 1909 : 2a ed. aucta
* 1911 : 3a ed. aucta [http://archive.org/details/Traumdeutung3.VermehrteAuflage Textus apud archive.org]
* 1911 : 3a ed. aucta
* 1914 : 4a ed. aucta
* 1919 : 5a ed. aucta
* 1921 : 6a ed. praefatione et bibliographia renovatis [http://archive.org/details/Traumdeutung6.auflage.MitBeitrgenVonOttoRank Textus apud archive.org]
* 1922 : "7a ed." (ed. 6a reimpressa) [http://archive.org/details/Freud_1922_Traumdeutung_7te Textus apud archive.org]
* 1925 : in serie voluminum ''Sigmund Freud: Gesammelte Schriften'' vol. 2 et vol. 3 pp. 1-185 recensa et aucta [http://archive.org/details/GesammelteSchriftenIiDieTraumdeutung textus vol. 2]
* 1930 : 8a ed.
* 1942 : in serie voluminum ''Sigmund Freud: Gesammelte Werke'' voll. 2-3 (ed. 8a reimpressa)