Quantum redactiones paginae "Protheselaus" differant

Content deleted Content added
mNo edit summary
mNo edit summary
Linea 1:
'''''Protheselaus''''' est [[fabula romanica]] [[Anglonormannice]] ab [[Hugo de Rotelande|Hugone de Rotelande]] saeculo XII exeunte scripta et patrono [[Gilbertus Baderon filius|Gilberto Baderon filio]], domino [[Monemuta]]e, dicata (qui anno 1191 seu paulo antea mortuus est).
 
In hac fabula Hugo de Rotelande poëmati suo ''[[Ipomedon]]'' continuationem praebet eodem fere modo quo compositores carminum epicorum Francogallicorum et Anglonormannorum usi sunt: Protheselaus enim, filius Ipomedonis, indole haud patris dissimili, tales res gessit interdumque contra adversarios similes pugnat. Is Protheselaus, ab haereditati sua privatus, Medeam amans, credit eam in se odium concepisse. Adiutoribus Dardano et postea Melandro, per multas terras vagat; mox ad Medeam reversus, eae ignotus, in servitutem intrat. Postea ad honorem vindicandam ad [[Regnum Burgundiae|Burgundia]]m iter fecit ibique pro Ismena pugnat sed a "Virgine Insulae" devictus diu apud istam captivus manet. Tandem haereditatem vindicat Medeamque in matrimonium ducit.<ref>Spensley (1972)</ref>
 
{{Opus Monemutense}}