Quantum redactiones paginae "Palaestra" differant

Content deleted Content added
conclave > locus etc.
+nexus
Linea 1:
[[Fasciculus:Palestra, Pompeii.jpg|thumb|Magna Palaestra (Campus) [[Pompeii]]s]]
Verbum '''Palaestra''' ([[Graece]] παλαίστρα) a [[Lingua Graeca|Graeco]] πάλη ("luctamen") deductum est et initio aream arena contectam ad luctamina exercenda significabat. Etiam [[Pugilatio|pugilatus]] sive pygme (πυγμή) ibi exercebatur. Una cum [[Dromos|dromo]] palaestra [[Gymnasium (Graecia antiqua)|gymnasium]] [[Graecia antiqua|Graecum]] efficiebat.
 
Saeculo sexto a.C.n. palaestra fuit locus ad facultates militares exercendas, quod gymnasia [[Athenae|Athenis]] vel [[Sicyon]]e attestantur.<ref>[[Herodotus]] ''Historiae'' 6,126.</ref>
Linea 7:
* ''ephebeum'': Locus (initio [[ephebus|epheborum]]), ubi vestimenta mutata sive deposita sunt; etiam [[Apodyterium]].
* ''conisterium'': Locus exercitationibus [[Palaestrica|luctator]]um destinatus, "area pulveris" (a verbo Graeco κόνις, "pulvis" deductum).
* ''coryceum'': Locus exercitationibus [[Pugilatio|pugil]]um destinatus, a verbo Graeco ''corycus'' (κώρυκος), magnus saccus e corio factus granis fici, farina arenaque completus, qui ad vires augendas adhibitus est.
* ''sphaeristerium'': Locus pilis exercendis destinatus (a verbo Graeco σφαῖρα deductum).
* ''elaeothesium'' (Graece: ελαιοθέσιον): Conclave ad frictioni ac unctio destinatum, etiam: alipterium (Graece: ἀλειπτήριον; a verbo ἄλειμμα, "unguentum", deductum).