Quantum redactiones paginae "Uncia (pondus et nummus)" differant

==Temporibus modernis==
Medio aevo non iam duodecimam sed plerumque sedecimam partem librae uncia valebat ; at alibi aliud pondus librae et unciae fuit : itaque cognomine geographico definiebatur : exempli gratia libra [[Parisius|Parisiensis]]. Hodieque uncia 28gr.349 valens apud nationes [[Anglice|anglice]] loquentes, quae fuerunt partes [[Imperium Britannicum|imperii Britannici]], in usu cotidiano usurpatur, quamquam ubique decimalis ratio [[Gramma|grammaque]] in publicis rebus magis in dies dominantur.
 
In auro et metallis pretiosis uncia mensura internationalis est, quae valet 31,1035gr. Uncia Trecensis dicitur ab urba [[Trecae|Trecis]], et duodecimam partem librae Trecensis pendet.
 
[[Categoria:Mensurae Romanae]]