Quantum redactiones paginae "Uncia (pondus et nummus)" differant

Content deleted Content added
Linea 14:
In magno discrimine secundi belli Punici paucis annis assis pondus sexiens imminutum est ita ut as sextantarius dictus sit et circiter 54gr. pependerit. Circa 200 a.C.n. etiam unciarius factus est. A quo tempore uncia, qui minimus et vilissimus nummus factus erat (paulo plus quam 2 gr. pendere debebat), raro percussus est.
 
Post annos circiter 230/225 a.C.n. notae unciae fuerunt caput galeatum deae Romae ex una parte, ex altera parte prora navis : quae uncia [[As|assi]] gemino capite dei [[Ianus|Iani]] signato respondebat. Antea aliae notae fuerunt : granum [[Hordeum|hordei]], articulus digiti...
==Temporibus modernis==
Medio aevo non iam duodecimam sed plerumque sedecimam partem librae uncia valebat ; at alibi aliud pondus librae et unciae fuit : itaque cognomine geographico definiebatur : exempli gratia libra [[Parisius|Parisiensis]]. Hodieque uncia 28gr.349 valens apud nationes [[Anglice|anglice]] loquentes, quae fuerunt partes [[Imperium Britannicum|imperii Britannici]], in usu cotidiano usurpatur, quamquam ubique decimalis ratio [[Gramma|grammaque]] in publicis rebus magis in dies dominantur.
 
[[Categoria:Mensurae Romanae]]