Content deleted Content added
Linea 4:
==Historia==
===Sub consulibus===
Ante [[Gaius Iulius Caesar|Caesarem]] [[Dictator|dictatorem]] aurum Romae vulgo et in magno numero signatum non est. Nihilominus iam in discrimine belli adversus [[Hannibal|Hannibalem]] circa [[217 a.C.n.]] Romani nonnullos nummos aureos primum percusserunt pondo sex scrupulorum (id est didrachmi), quorum notae fuerunt caput geminum dei [[Ianus|Iani]] ex una parte, scaena sacramenti ex altera : qui nummi pauci fuerunt et hodie rarissimi inveniuntur. Paucos post annos tempore denarii creati (212/[[210 a.C.n.]]) per breve tempus iterum tres species aurei cusi sunt : alius unum scripulum pendebat, alius duo, ultimus tria : viginti, quadraginta et sexaginta [[As|asses]] sexantarios valebant. Notae fuerunt caput [[Mars|Martis]] ex una parte, [[Aquila|aquila]] in [[Fulmen|fulmine]] ex altera. Pauci numero fuerunt et hodie raro inveniuntur. Nihil postea fuit ante [[Sulla|Sullam]] qui per breve tempus aureos 30am partem librae Romanae (circiter 327 gr.) pendentis percussit. At etiamtum aureus nummus extaordinarius remansit qui tempore bellorum, fortasse ex penuria argenti, cudebatur atque mox omittebatur.
 
==Aliud inceptum vicipaediae==