Quantum redactiones paginae "Sinan Architectus" differant

Summarium vacuum
{{L1}}
[[Fasciculus:MimarSinan-Detail.jpg|thumb|Sinan (a sinistra parte, sceptrum tenens, si recte distinguitur) in miniatura Ottomanica anni 1579 depictus qui anno [[1566]] monumentum sepulcrale [[Suleimanus Magnificus|Suleimani I]] aedificatum curat; e libro [[Lokman]], ''[[Tarih-i Sultan Süleyman]]'' ([[Bibliotheca Chester Beatty]] [[Eblana]]e)]]
'''Sinan''' (natus, si recte censent eruditi, circa annum [[1490]] in oppido [[Ağırnas]] prope [[Caesarea in Cappadocia|Caesaream in Cappadocia]]; mortuus [[17 Iulii]] [[1588]] [[Constantinopolis|Constantinopoli]]) quinquaginta annos fuit principalis [[Imperium Ottomanicum|Imperii Ottomanici]] [[architectura|architectus]] et [[machina]]tor, qui se [[Sultanus|sultanis]] [[Selimus I (sultanus Ottomanicus)|Selimo I]], [[Suleimanus I (sultanus Ottomanicus)|Suleimano Magnifico]], [[Selimus II (sultanus Ottomanicus)|Selimo II]], et [[Muradus III (sultanus Ottomanicus)|Muradi III]] accommodavit. Sinan inter primos architectos omnium temporum numeratur; vulgo notus est nomine compendiario '''Mimar Sinan''', scilicet "Sinan architectus".