Quantum redactiones paginae "Alea (modus ludendi)" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 5:
 
== Alea apud antiquos ==
Antiqui in alea praesertim [[Talus (corpus lusorium)|talis]] et [[Tessera|tesseris]] ludebant. Aleam quattuor talis exercebant: in prosperrimo iactu, qui ''Venerius'' appellabatur, nullus eodem vultu stat talus.<ref>[[Marcus Valerius Martialis|Mart.]] 14.14: ''Cum steterit nullus vultu tibi talus eodem, / munera me dices magna dedisse tibi''; [[Marcus Tullius Cicero|Cic.]] ''[[De divinatione|div.]]'' 1.13.23: ''Quattuor tali iacti casu Venerium efficiunt''; [[Lucianus Samosatensis|Luc.]] ''[[Amores (Lucianus)|am.]]'' 16: {{Polytonic|τῇ δὲ τραπέζῃ τέτταρας ἀστραγάλους Λιβυκῆς δορκὸς ἀπαριθμήσας διεπέττευε τὴν ἐλπίδα, καὶ βαλὼν μὲν ἐπίσκοπα, μάλιστα δ᾽ εἴ ποτε τὴν θεὸν αὐτὴν εὐβολήσειε, μηδενὸς ἀστραγάλου πεσόντος ἴσῳ σχήματι, προσεκύνει τῆς ἐπιθυμίας τεύξεσθαι νομίζων}} ('Quattuor talis [[Dorcas|dorcadis]] [[Libya|Libycae]] mensae numeratis spem in alea ponebat, et si prospere vel maxime si umquam ipsam deam (i.e. [[Aphrodite]]n) iecerit, nullo talo eadem stante figura, deae procumbat arbitratus voluntatem suam adsecuturum esse'). Plautus (''[[Curculio (Plautus)|Curc.]]'' 359) Venerium iactum etiam ''basilicum'' nuncupat.</ref> Sin autem unum punctum quater missum erit, damnosus iactus fiet ''canis'' nuncupatus.<ref>[[Augustus (imperator)|Augustus]] autographa quadam epistula ''talis enim iactatis'' ait ''ut quisque canem aut senionem miserat, in singulos talos singulos denarios in medium conferebat, quos tollebat universos, qui Venerem iecerat'' ([[Suetonius|Suet]] ''Divus Augustus'' 71.2); [[Sextus Aurelius Propertius|Prop.]] 4.8.45-46: ''Me quoque per talos Venerem quaerente secundos / semper damnosi subsiluere canes''.</ref>
 
Tesseris tribus tantum antiqui in alea ludebant. Iactus prosperrimus ''senio'', damnosus ''canis'' appellabatur.