Quantum redactiones paginae "Cistophorus" differant

Content deleted Content added
Linea 7:
Plures officinae cistophoros emiserunt : in nummis monogrammate vel primis litteris urbis nominis cognoscuntur. Inveniuntur non tantum [[Pergamum]] et [[Ephesus]], quae praecipuae officinae fuere, sed etiam [[Tralles]] in [[Lydia (discretiva)|Lydia]], [[Laodicea (discretiva)|Laodicea]] et [[Apamea (Phrygia)|Apamea ]] in [[Phrygia]] etc.
==Historia==
[[Fasciculus:Syd 1197.jpg|thumb|right|Cistophorus Marci Antonii circa [[39 a.C.n.]] : ex una parte caput [[Triumviratus|triumviri]] [[hedera]] cinctum. Circum tituli et corona hederacea. Ex altera parte caput Octaviae supra cistam mysticam inter duos serpentes. Legitur : IIIVIR RPC]]
Tres Pergameni reges cistophoros emiserunt : [[Eumenes II]], [[Attalus II]], et [[Attalus III]] qui regnum Romanis testamento legavit. Nec nomina nec effigies eorum in nummis conspiciuntur : ex una parte cista mystica dei [[Dionysus|Dionysi]], e qua serpens erepit, corona [[Hedera|hederacea]] circumdata est (hedera Dionyso sacra erat et saepe tempora dei eius foliis cinguntur). Ex altera parte duo serpentes, quorum caudae internexae sunt, caput erigunt linguam bisulcam vibrantes. Inter eos corytus aplustribus ornatum e quo arcus summus eminet. Primae litterae urbis ubi cistophorus cusus est officinam indicant. Dextra variae figurae vel symbola conspicua sunt, fortasse ad emissiones distinguendas.