Quantum redactiones paginae "Galli (sacerdotes)" differant

Content deleted Content added
No edit summary
Linea 4:
Usque ad imperatorem Claudium non fuerunt in magno honore, quia eunuchi erant et stipes mendicabant<ref>[[Cicero]], ''De Legibus'' II,9,22 et II,16,40.</ref> atque orgiis a severitate Romana abhorrentibus dediti erant : itaque ut alli sacerdotes Asiatici eiusdem generis ''fanatici'' a Romanis dicebantur. Nec sacerdotes populi Romani erant sed ''famuli'' deae tantum dicebantur. Gallos enim fieri civibus Romanis non licebat nec sacerdos populi Romani extraneus homo esse poterat. Apud poetas sive horrorem ([[Catullus]], [[Lucretius]], [[Lucanus]]...) movebant sive iocos ([[Martialis]] de capone et gallo<ref>XIII,63-64</ref>) sive censoriam indignationem ob pecunias per mendaces vaticinationes expressas ([[Iuvenalis]]). Nam Phrygii sacerdotes vaticinandi potestate praediti erant<ref>[[Horatius]], ''Carmina'' I,16, 5-8. [[Titus Livius]] XXXVIII,18. [[Aurelius Prudentius Clemens|Prudentius]] ''Contra Symmachum'' II,863.</ref>. Romae vero ante secundum saeculum post Christum vates publice non habiti sunt.
 
Sub Claudio imperatore liberti magnam potestatem in re publica sibi assumpserunt, inter quos et Asiatici et eunuchi fuerunt. Itaque cultus exoticos foverunt et deus eunuchus [[Attis]] acceptior factus est, quamquam tunc temporis haec religio ad libertos et feminas et servos praecipue pertinuisse creditur. Secundo saeculo vero imperatores ipsi caerimoniis adfuerunt et Faustina, uxor Antonii Pii, mysta Matris deum fuisse creditur. Tum archigalli cives Romani erant, in magno honore fuerunt,habiti antequamdonec Christiani imperatores rebus Romanis praeessent. Nam tunc Cheistiani auctores apolegiticisapologeticis scriptis ritus barbaros denuo notavere.
 
==Unde nomen acceperint==