Quantum redactiones paginae "Cassiodorus" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 1:
'''Cassiodorus''', pleniore nomine suo '''Flavius Magnus Aurelius Cassiodorus''', [[Scolacium|Scolacii]] in [[Bruttium|Bruttio]] circa annum [[490]] natus, apud eandem urbem in [[monasterium|monasterio]] [[Vivarium|Vivario]] circa annum [[583]] mortuus, magistratus senatorque Romanus fuit atque vir multis disciplinis eruditissimus.
 
== Vita ==
Complures ejus majores amplis reipublicæ muneribus jampridem perfuncti erant : proavus enim [[Valentinianus III|Valentiniano III]] principe milites Romanos duxit qui anno 450 obstiterunt ne [[Vandali]] in [[Sicilia]]m et in [[Bruttium]] invaderent, avus autem in legatorum numero fuit qui ab eodem principe anno 452 ad [[Attila|Attilæ]] [[Hunni|Hunnorum]] regis castra missi sunt, pater tandem regnante [[Odoacer|Odoacro]] comes sacrarum largitionum, [[Theodoricus Magnus|Theodorico]] primum ab anno 495 corrector [[Lucania||Lucaniæ]] et [[Bruttium|Bruttii]], deinde ab anno 503 præfectus prætorio [[Italia|Italiæ]] fuit.
 
==Opera==