Quantum redactiones paginae "Sonus (physica)" differant

Content deleted Content added
m Reverti recensiones ab usore 92.134.61.232 (Disputatio | conlationes) ad emendationem proximam ab Ptbotgourou
Linea 13:
Arbor, si in silva decidat neque ab ullo percipiatur, sonum det necne? Ad sonum audiendum tres poscuntur res: fons, medium, organum auditorium. Si fons deest, nihil accidet. Si medium vacuum est, motus aëris undulatorius non fiet. Si denique aures deficiunt, nulla erit soni observatio.
 
Arbor decidua, cum aëra perturbat et motum undulatorium efficit, audiendi condicionem statuere videtur. Quare cum sonus undis aëriis ferri dicitur, hoc re vera significat animalium plurimis esse auditoria quaedam organa, quibus undae sonorae proprie percipi possint. Constat hominibus quinque [[sensus (biologia)|sensus]] esse, e quibus unus est [[auditus]], cuius proprietas in undis aëriis ad soni formam redigendis consistit. Quae cum ita sint, notio soni ex [[Corporalitas|corporalitate]] humana pendet. Ex quo fit, ut undae aëriae undarum sonorarum intellectum habeant. Etiam pisces, quamquam auriculis sonique meatu carent, nihilo minus [[Auris interna|aurem internam]] habent, quae signalia recipit emissa ex [[vesica natatoria]] [[Tympanum (anatomia)|tympani]] vice fungenti. lol
 
Sonus est nomen appellativum significans quidquid ex quovis fonte praesertim per aëra in aurem audientem emittitur; idem valent '''sonitus''' et '''sonor'''. Alia vocabula ex fonte sonoro pendent. Itaque '''vox''' sonum hominis significat.<ref>Apud poëtas per translationem sonum animalium (sicut ''vox boum'' apud [[Publius Vergilius Maro|Vergilium]]) significat.</ref> '''Crepitus''' est sonus [[Aes|aeris]], dentium, digitorum, materiae flagrantis, cett. '''Strepitus''' est sonitus armorum, fluminum, lituorum, rotarum, scutorum, cett. '''Clangor''' est sonor avium, tubarum, cett. '''Susurrus''' est sonus apium, ventorum, cett. '''Murmur''' est sonitus apium, instrumentorum musicorum, leonum, maris, venti, cett. '''Mugitus''' est sonus boum, '''hinnitus''' equi, etc.