Quantum redactiones paginae "Theologia liberationis" differant

Content deleted Content added
MARCVS (disputatio | conlationes)
No edit summary
MARCVS (disputatio | conlationes)
No edit summary
Linea 1:
'''Theologia liberationis''' est motus [[Theologia|theologicus]] ac pastoralis primo in [[America Latina]] annis sexagenariis vel septuagenariis [[Saeculum 20|saeculi XX]] natus et deinde in aliis tertii mundi civitatibus diffusus, qui praecipuam sollicitudinem exhibet vitae condicionum [[Paupertas|pauperum]] oppressionisque victimarum. Saepe etiam condiciones oeconomicaesociales acatque socialesoeconomicae quae habebantur sub regiminibus [[Dictatura|dictatoriis]] nonnullorumnonnullarum civitatum, velut [[Brasilia]]e, ortum theologiae liberationis provocaverunt.
 
Theologiae liberationis fautores maximum momentum tribuunt exodi [[Biblia|Biblicae]] narrationi, quippe quae exemplar liberationis a servitute praebeat, hodiernis in adiunctis apte adhibendum.
 
Diversae sunt theologiae liberationis formae ac manifestationes, qua de causa etiam de ''theologiis liberationis'', in forma plurali, sermo est, nonnullae ex quibus, cum placitis [[Marxismus|Marxismi]] placitis affectae essent, ab [[Ecclesia Catholica Romana|Ecclesiae Catholicae]] Magisterio reprehensae sunt.
 
In provincia pastorali bene liberationis theologia agit atque exprimitur in illis Christianorum parvis coetibus localibus, qui [[communitates ecclesiales de basi]] saepissime nuncupantur.