Quantum redactiones paginae "Glottis" differant

Content deleted Content added
mNo edit summary
No edit summary
Linea 17:
* Fɪɢᴜʀᴀ F: Plicae vocales et cartilagines arytaenoideae quam maxime abductae respirationem liberam (ut in suspirio alte petito) permittunt. Haec forma glottidis in nulla lingua nobis nota videtur in usu loquendi esse.
* Forma septima ea est, quae "phonatio rimosa" appellari possit. Nempe enim plicae vocales adductae quidem sunt, sed tantulum aëris, ut adspiratio sonora profluat, permittunt; cartilaginum autem rima aperta est. Quae profluentia ex vocalium circumiacentium sonoritate nascitur. Constat Latinum /h/ [[phonema]] inter vocales [[Fricativa glottidalis surda|fricativam glottidalem surdam]] {{IPA|[ɦ]}} fuisse et ad evanescendum pronam; verbi gratia ''vehemens'' ['weɦeme:ns] > ''vemens'' ['we:me:ns].
 
== De termino ''glottidis'' ==
Ut ''li(n)gula'', etiam {{Polytonic|γλωττίς}} multas res uno aliove modo ad linguam pertinentes significat. Notio [[Anatomia|anatomica]] apud [[Claudius Galenus|Galenum]] (''De usu partium'' 7.13) legitur, qui hunc usum ab harundinis orificio (ut in [[Lucianus Samosatensis|Luciani]] ''[[Harmonides (Lucianus)|Harmonida]]'' 1) transtulisse videtur. Primum ''glottidis'' testimonium Latinum videtur redditum esse a [[Gaius Plinius Secundus|Plinio]] (''[[Naturalis historia (Plinius)|Nat.]]'' 10.33.67 ''glottis praelongam exserit linguam, unde ei nomen''). Hic de ave agi videtur, cuius mentionem [[Aristoteles]] facit in ''[[Historia animalium (Aristoteles)|Historia animalium]]'' 597b16.
 
 
 
[[Categoria:Phonetica]]