Quantum redactiones paginae "Hercules Oetaeus" differant

Summarium vacuum
[[Fasciculus:Canova ErcoleLica 1.jpg|thumb|right|300px|Hercules et Lichas (1795). Sculptura [[Antonius Canova|Antonii Canova]].]]
'''Hercules Oetaeus''' est [[tragoedia]] [[Seneca|Senecae]] attributa et anno incerto scripta. Hodie critici in duas partes paene aequas dividuntur, quorum alteri paternitatem Senecae defendunt, alteri recusant. A stoico certe scripta videtur : nam doctrina porticus manifestior in hac fabula deprehenditur quam in ceteris Senecanis tragoediis. Praeterea aliquanto longior ceteris est (paene duo milia versuum!).
==Cur de Senecana attributione quidam dubitent.==
Duae praecipuae causae sunt :
*Titulus ''Hercules Oetaeus'' nisi in manuscriptis familiae A dictae non legitur. In manuscripto E (= Etruscus), qui optimus videtur atque ad antiquissimam traditionem referri solet, duae fabulae ''"Hercules"'' inscriptae sunt. An Seneca eundem titutlum duabus tragoediis dederit iure dubitari potest.
==Argumentum==
Patre eius Euryto occiso, [[Hercules]] [[Iole]], puella quam cupiebat, potitus est : cum aliis captivis eam [[Trachis|Trachinem]] apud uxorem [[Deianira|Deianiram]] praemisit. Quae, cum vidit formosam puellam, zelotypia ardens ac metuens ne paelici postponeretur, primo de occidendo Hercule cogitat, mox promissorum [[Centaurus|centauri]] [[Nessus|Nessi]] meminit, qui moriens philtrum amoris ei dederat. Itaque tunicam modo textam sanguine centauri cum veneno [[Hydra|hydrae]] mixto imbuit atque per [[Lichas|Lichan]] servum ad maritum mittit. Hercules cum eam induit intolerabilibus cruciatibus torquetur nec sanari potest. Dolore furens Lichan saeviter necat. Deinde in monte Oetaeo rogum exstruit quo corpus comburatur. At pars divina quae a patre [[Iuppiter|Iove]] accepit in caelum recipitur.