Quantum redactiones paginae "Consonans" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 5:
 
Grammatici antiqui litteras in ''consonantes'' et ''vocales'', porro consonantes in ''mutas'' (b c d g h k p q t) et ''semivocales''<ref>Marius Victorinus: "Semivocales sunt quae per se quidem proferuntur, sed per se syllabam facere non possunt" (''ars'' 67 Mariotti).</ref> (f l m n r s)<ref>Aliqui ipsam x litteram semivocalibus adnumerbant.</ref> diviserunt. Constat hanc divisionem e pronuntiatione natam esse, nam "mutae dictae, quod per se sine adminiculo vocalium non possunt enuntiari."<ref>Diomedes, ''GL'' I 423,24 Keil.</ref> Semivocales autem pluribus consonantibus constabant, namque hodie semivocales sunt [j], [w], [ɥ], cum apud grammaticos antiquos [w] et [j] vocalibus adnumerarentur, dicebant enim [i] et [u] in consonantium potestatem transire posse.
 
== Divisio consonantium ==
In [[phonetica articulatoria]] consonantes tribus modis definiri solent. Primus est '''locus articulationis''', secundus '''modus articulandi''', tertius denique, utrum de consonante sonora an insona agatur.
 
== Notae ==