Quantum redactiones paginae "Consonans" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 4:
Grammatici Graeci et Latini, quid inter ''[[littera]]s'' sive notas vocis articulatae<ref>[[Marius Victorinus|Mar.Vict.]] ''ars'' 67 Mariotti.</ref> et ''litterarum sonos''<ref>[[Marcus Fabius Quintilianus|Quint.]] 1.4.7.</ref> sive phona intersit, iuste quidem distinxerunt, sed saepe abusive litteras pro litterarum sonis et litterarum sonos pro litteris vocabant.<ref>Cf. [[Priscianus Caesariensis|Prisc.]]: "Abusive tamen et elementa pro literis et literae pro elementis vocantur" (''GL'' II 6 Keil).</ref> Principium fuit ''littera'', articulatae vocis nota, quae a primo ipsius vocis qualitate definita est. Quod quidem est ut debet, nam constat litterarum sonos semper describendos esse systemate quodam symbolico, sicut litteris [[Abecedarium Phoneticum Internationale|Abecedarii Phonetici Internationalis]].<ref>[[Quintus Terentius Scaurus|Scaurus]] [apud [[Diomedes (grammaticus)|Diomedem]]]: "Littera est vocis eius quae scribi potest forma." Cf. Prisc.: "Litera est vox, quae scribi potest individua. [- - -] Litera igitur est nota elementi et velut imago quaedam vocis literatae, quae cognoscitur ex qualitate et quantitate figurae linearum. [- - -] Elementa proprie dicuntur ipsae pronuntiationes, notae autem earum literae" (''GL'' II 6-7 Keil).</ref>
 
Grammatici antiqui litteras in ''consonantes'' et ''vocales'', porro consonantes in ''mutas'' (b c d g h k p q t) et ''semivocales''<ref>Marius Victorinus: "Semivocales sunt quae per se quidem proferuntur, sed per se syllabam facere non possunt" (''ars'' 67 Mariotti).</ref> (f l m n r s)<ref>Aliqui ipsam x litteram semivocalibus adnumeraveruntadnumerbant.</ref> diviserunt. Constat hanc divisionem e pronuntiatione natam esse, nam "mutae dictae, quod per se sine adminiculo vocalium non possunt enuntiari."<ref>Diomedes, ''GL'' I 423,24 Keil.</ref> Semivocales autem pluribus consonantibus constabant, namque hodie semivocales sunt [j], [w], [ɥ], cum apud grammaticos antiquos [w] et [j] vocalibus adnumerarentur, dicebant enim [i] et [u] in consonantium potestatem transire posse.
 
== Notae ==