Quantum redactiones paginae "Hercules Oetaeus" differant

Content deleted Content added
Linea 2:
'''Hercules Oetaeus''' est [[tragoedia]] [[Seneca|Senecae]] attributa et anno incerto scripta. Hodie critici in duas partes paene aequas dividuntur, quorum alteri paternitatem Senecae defendunt, alteri recusant. A stoico certe scripta videtur : nam doctrina porticus manifestior in hac fabula deprehenditur quam in ceteris Senecanis tragoediis. Praeterea aliquanto longior ceteris est (paene duo milia versuum!).
==Argumentum==
Patre Euryto occiso [[Hercules]] cupita puella, [[Iole]], potitus est : cum aliis captivis eam [[Trachis|Trachinem]] apud uxorem [[Deianira|Deianiram]] praemisit. Quae, cum vidit formosam puellam, zelotypia ardens ac metuens ne paelici postponeretur, primo de occidendo Hercule cogitat, mox promissorum [[Centaurus|centauri]] [[Nessus|Nessi]] meminit, qui moriens philtrum amoris ei dederat. Itaque tunicam modo textam sanguine centauri cum veneno [[Hydra|hydrae]] mixto imbuit atque per [[Lichas|Lichan]] servum ad maritum mittit. Hercules cum eam induit intolerabilibus crucitibuscruciatibus torquetur nec sanari potest. Dolore furens Lichan saeviter necat. Deinde rogum exstruit quo corpus comburatur. At pars divina quae a patre [[Iuppiter|Iove]] accepit in caelum recipitur.
 
==Tabula personarum==