Quantum redactiones paginae "Phaedra (Seneca)" differant

Content deleted Content added
Linea 28:
:''paremus, altrix. qui regi non uult amor,''
:''uincatur. haud te, fama, maculari sinam.'' <ref>Versus 250-252</ref>
Sed blanda spes (de morte Thesei, privigni feritatem mitigari posse...) eam ad peccatum semper retrahit : tum excusationes in fato generis sui vel in Theseo infido quaerit. A nutrice primo, mox etiam inopinato mariti reditu ad scelus falsae accusationis ducitur. Nonnulli in peius interpretati sunt : credunt tertio actu ineunte dolorem eam fingere, ut Theseum praepararet ad praemeditatam accusationem : nihil tamen in textu Senecae hanc vel illam interpretationem malle cogit. Ambigua persona usque ad finem remanet : nescimus enim utrum paenitentia magis an desiderio lacerati corporis Hippolyti, cui (ultimum donum) crines suos obtulit, sese interficiat. Ipsa sic loquitur :
:: "...''morere, si casta es, uiro;''
: ''si incesta, amori.''"<ref>1184-1185.</ref>
 
===De nutrice===
Nutrix est devota dominae suae. Primo velut [[Stoicismus|stoicus]] magister recta et honesta praecipit. Cum vero Phaedra vult mori tum alumnae socia fit : ipsa Hippolytum corrumpere temptat, sponte sua eum de incesta vi accusat, ne Phaedrae fama laederetur. Si sapientia est semper eadem velle et semper eadem nolle, longe quidem a sapientia abest. Nihilominus etiam cum corrumpit philosophari videtur et celeberrimo praecepto stoico perverse utitur :