Quantum redactiones paginae "Phaedra (Seneca)" differant

Content deleted Content added
Linea 18:
:''odisse placuit.'''' <ref>Versus 566-568.</ref>
===De Phaedra===
Non aperte mala ut [[Medea (mythologia)|Medea]] est [[Phaedra]] : decoris et honesti memor, cum infesta Venere luctatur ac libidinem suam ipsa damnat :
:''Non omnis animo cessit ingenuo pudor''.
:''paremus, altrix. qui regi non uult amor,''
::''uincatur. haud te, fama, maculari sinam.'' <ref>Versus 250-252</ref>
Sed blanda spes (de morte Thesei, privigni feritatem mitigari posse...) atque eam ad peccatum trahit. A nutrice primo, mox etiam inopinato mariti reditu ad scelus falsae accusationis ducitur. Nonnulli in peius interpretati sunt : credunt tertio actu ineunte dolorem eam fingere, ut Theseum praepararet ad praemeditatam accusationem : nihil tamen in textu Senecae hanc vel illam interpretationem malle cogit. Ambigua persona usque ad finem remanet : nescimus enim utrum paenitentia magis an desiderio lacerati corporis Hippolyti, cui (ultimum donum) crines suos obtulit), sese interficiat.
 
==Summarium==