Quantum redactiones paginae "Phonema" differant

Content deleted Content added
mNo edit summary
Linea 3:
est minimum [[lingua]]e naturalis elementum [[Verbum (grammatica generalis)|verborum]] sensus distinguens. Omnes linguae suum quaeque habent phonematum numerum, nam etsi, puta, duae linguae eadem [[Phonum|phona]] habeant, fieri potest, ut statu phonematico inter se differant. [[Lingua Graeca antiqua|Graecae]] et [[Lingua Anglica|Anglicae]] [[muta bilabialis surda]] [p] et muta bilabialis surda aspirata [p<sup>h</sup>] ambabus est, verum tamen horum phonorum differentiam phoneticam Graeca sola ad sensus distinguendos habet, sicut [pōs] (πῶς) 'quomodo?' / [p<sup>h</sup>ōs] (φῶς) 'lux'. Anglicus autem sermo differentiam [p] et [p<sup>h</sup>] phonorum ad sensus distinguendos non habet; itaque sunt [[Allophonum|allophona]] unius et eiusdem /p/ phonematis: [p] phonum Anglicum appellatur norma phonematis /p/, [p<sup>h</sup>] autem nusquam nisi initio verbi eventum habet.
 
Ad phonemata invenienda methodus [[decennium 195|decennioannis 1951940]] fere exstitit, quae modo "taxinomica" modo "distributionalis" appellatur. Haec phonematis notio classica hic demonstrabitur.<ref>De aliis phonematis notionibus consulas quae de [[phonologia generativa]] scribantur.</ref> Phonema in lineis obliquis (sicut /p/), phonum autem in uncis hamatis (sicut [p]), includi solet.
 
== Phonema et enuntiandi eventus ==