Quantum redactiones paginae "Adamus Remmele" differant

Content deleted Content added
mNo edit summary
Linea 2:
'''Adamus''' (Theod. ''Adam'') '''Remmele''' (natus [[26 Decembris]] [[1877]] vico ''Altneudorf'' apud [[Heidelberga]]m, mortuus [[9 Septembris]] [[1951]] [[Friburgum Brisgoviae|Friburgi]]) vir publicus [[Germania]]e et sodalis factionis [[SPD]] fuit.
 
== Iuventus et munus ==
Pater eius pistor erat, quem munus post scholam finitam etiam edidicit. Annis [[1903]] - [[1905]] magistratus urbis [[Ludovici Portus Rhenanus|Ludovici Portus Rhenani]] fuit, deinde ad annum [[1908]] praeses foederis opificum molarum et tum ad annum [[1918]] diurnarius actorum diurnorum factionis SPD [[Manhemium|Manhemii]] laboravit.
 
== Cursus honorum ==
Iam ab anno [[1894]] sodalis SPD et collegiorum opificum erat. Anno [[1911]] Manhemii decurio urbis electus est. Cum mense NovembrisNovembri [[1918]] monarchia etiam [[Badenia]]e abolita esset, Remmele sodalis consilii opificum et militum fuit et anno [[1919]] legatus senatus terrae Badeniae (ad annum [[1927]] et administer rerum internarum (ad annum [[1929]] electus est. [[23 Novembris]] [[1922]] - [[22 Novembris]] [[1923]] atque 23 Novembris 1927 - 23 Novembris 1928 praeses ministrorum Badeniae fuit. Anno [[1928]] primo legatus [[Dieta Imperii Germanici|Dietae Imperii Germanici]] electus est et ad annum [[1933]] mansit.
 
== Tempore Dictaturae Nazistarum ==
Remmele, postquam [[NSDAP|Nazistae]] anno [[1933]] rerum Germaniae potiti sunt, [[3 Maii]] [[Hamburgum|Hamburgi]] captus et [[Carolsruha]]m tractus atque coram vexatus et humiliatus est. Tum in [[Castra carceralia]] translatus et ad annum [[1934]] incarceratus est. Deinde Hamburgi mercator laborabat. Post [[Coniuratio 20 Iulii 1944|Coniurationem 20 Iulii 1944]] detectam Remmele iterum in carcerem iactus est.
 
== Post Patriam liberatam ==
Postquam [[Bellum Orbis Terrarum II]] finitum est, Remmele praecipue pro societatibus consumptionis restituendis (Theod. ''Konsumgenossenschaften'') laboravit. Anno [[1947]] doctor medicinae universitatis Carolsruhae honoris causa et anno [[1948]] civis Carolsruhae honoris causa nominatus est. Ad usque mortem Remmele nunc Friburgi Brisgoviae vixit.
 
== Nexus externi ==
* [http://www.reichstag-abgeordnetendatenbank.de/selectmaske.html?pnd=116436506&recherche=ja Curricula vitae in libris legatorum Dietae Imperii (lingua Theodisca)]
* [http://www.karlsruhe.de/kultur/stadtgeschichte/blick_geschichte/blick78/aufsatz1 Relatio de Remmele anno 1933 a Nazistis vexato et humiliato in pagina urbis Carolsruhae (lingua Theodisca)]
 
{{Praesides Badeniae}}
 
{{DEFAULTSORT:Remmele, Adamus}}
 
[[Categoria:Nati 1877]]
[[Categoria:Praesides Badeniae]]