Quantum redactiones paginae "Phormio (Terentius)" differant
Content deleted Content added
Linea 2:
Phormio est [[comoedia palliata]] [[Publius Terentius Afer|Publii Terentii Afri]] [[ludi Romani|ludis Romanis]] C. Fannio M. Valerio [[Consul|consulibus]] (= [[161 a.C.n.]]) acta. Poeta Latinus comoediam Graecam Apollodori Carystii imitatus est, cui titulo ''Epidicazomenos'' erat. Phormio est nomen parasiti, qui primas partes in hac fabula agit. [[Grammatica|Grammaticus]] [[Aelius Donatus]] iudicavit hanc comoediam "totam motoriam" esse<ref>Contrarium fabulae statariae. De quo vide [[Heautontimorumenos]]</ref> ; actionibus enim et eventis referta est.
==Argumentum==
[[Athenae|Athenis]] sumus. In scaena est platea cum domibus Demiphonis, Chremetis et lenonis Dorionis. Duo fratres, '''Chremes''' et '''Demipho''', peregre profecti sunt : Demipho in [[Cilicia|Ciliciam]] ad divitias augendas, Chremes ut alteram uxorem et filiam (quam [[Lemnos|Lemni]]<ref>Saepe Lemnum iter faciebat quia bona uxoris Nausistratae ibi sita procurabat.</ref> occulte
Demipho et Chremes reduces sunt : Demipho iratissimus nuptias filii rescindere vult. Tum Phormio, parasitus audacissimus et callidissimus, adiuvante Geta, rem adulescentulorum suscipit. Cum duobus senibus paciscitur sese Phanium ipsum ducturum, si triginta minae sibi darentur. Qua pecunia Pamphilam a lenone redimit laetante maxime Phaedria. Mox Chremes apud Demiphonem nutricem et Phanium adgnoscit : est filia clam uxore Atheniensi Lemni educata, quam proxima peregrinatione quaesiverat, nec invenerat quia Athenas cum matre venerat. Ita patre volente Antiphoni uxorem amatam habere licet. Tum duo senes pecuniam recuperare conantur et Demipho Phormionem reddere recusantem in ius rapere vult. At parasitus ingeniosus omnem rem de uxore Lemniaca et de filia occulta uxori trementis ac stupentis Chremetis, cui nomen est '''Nausistratae''', narrat. Itaque cum Chremes, de citharistria redempta certior factus, filio suscensere cupit, ab uxore acerbe monetur, patrem talia facientem filio nihil exprobrare posse. Tum Phormioni Nausistrata gratias agit et pollicetur omnia sese facturam quae ei placerent : ut qui verus parasitus erat, Phormio eam poposcit ut ad cenam invitaretur.
|