Quantum redactiones paginae "Antoninianus" differant

Content deleted Content added
Linea 6:
Sed anno [[238]] imperator [[Gordianus III]] edixit omnes denarios conflandos esse, ut ex eis antoniniani fierent. Nec Fortuna antoninianum iuvit : mox [[imperium Romanum]] [[Discrimen Tertii Saeculi|tanta discrimina]] subiit ut paene in partes dissiluerit. Pretia in infinitum inflabantur, fiscus sine opibus erat. Tum pondus antoniniani vehementer decrevit et pars argenti in eo paene nulla erat. Ita vilis erat ut paene solus in usu remanserit dum ceteri nummi conflantur.
[[Fasciculus:7antoninianii.jpg|thumb|left|400px|Antoninianus degeneravit : ex ordine chronolgico ab Eliogabalo (c. 320) ad Aurelianum (c. 270), primi supra partim argentei, infra aenei sunt. Minores et leviores quoque fiunt.]]
 
Anno [[274]] imperator [[Aurelianus]] nummum leviorem quidem quam antoninum Caracallae et Heliogabali, graviorem tamen recentioribus antoninis (circiter 4 gr.) atque edixit hunc nummum duplum antoninianum, id est quatuor denatios, valere. Cetera simillimus erat antoniniano : quapropter, ut hodie plerumque hic nummus "''aurelianus"'' appellatur, ita veteres numismatistae eum antoninianum vocant.
 
== Notae ==