Quantum redactiones paginae "Stratocles Diomeensis" differant

m
Summarium vacuum
m
'''Stratocles Euthydemi f. Diomeensis''' ([[Graece]] {{Polytonic|Στρατοκλῆς}}) fuit vir politicus [[Athenae|Atheniensis]] qui pro [[Demetrius I Poliorcetes|Demetrio Poliorcete]] operam dedit. Anno [[303 a.C.n.]] [[Demochares|Democharem]] in exsilio mittendum suasit qui decreta Stratoclea de rege Demetrio vituperaverat. Anno [[302 a.C.n.|302]] legem proposuit mensem [[Munichion]]em in [[Anthesterion]]em rursusque in [[Boedromion]]em mutandam ut in [[mysteria Eleusinia|mysteriis Eleusiniis]] omnibus eo uno mense Demetrius initiaretur. Meretricem [[Leme (meretrix)|Leme]]n apud se paelicem tenuit.<ref>[[Gorgias Atheniensis]], ''[[De meretricibus (Gorgias)|De meretricibus]]'' {{apud Ath}} 596f</ref>
 
Honores varios sectatoribus regum [[Antigonus I Monophthalmus|Antigoni]] et Demetrii apud populum Atheniensem proposuit: Bianore (si nomen recte ex inscriptione fragmentaria reconstituitur),<ref>{{SEG}} 16 no. 58; {{Billows}} no. 23; A. Woodward in ''Annual of the british School at Arthens'' vol. 51 (1956) pp. 5-6</ref> [[Dionysius (Antigoni miles)|Dionysio]], [[Eupolis (Demetrii sectator)|Eupoli]], [[Lyciscus (Antigoni miles)|Lycisco]], [[Sotimus Cyrenaeus|Sotimo]].
 
== Fontes ==