Quantum redactiones paginae "Semis" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 2:
[[Fasciculus:Semisse.jpg|thumb|Semis Romanus tertii saeculi a.C.n. Caput laureatum [[Saturnus (deus)|Saturni]] ex una parte, prora navis ex altera. S = Semis. Imago incisa ex libro Iosephi Eckhel (1787).]]
 
Apud [[Roma antiqua|antiquos Romanos]] '''semis''' e<ref>Fam. V,10.</ref>raterat nummus aeneus dimidium [[As|assis]] valens. Nam semis dimidium significat. Sex uncias valebat, quod nonnumquam in nummis sex globis exprimebatur ; saepius tamen littera "S" sive stans sive iacens reperitur ''semis'' notans.
 
Antiquissimi semisses [[as]]sesque reperti a peritis rerum huiusmodi hominibus hodie putantur circa [[280 a.C.n.]] editi fuisse. Primo, cum as libralis fuit, semis semilibram vel sex uncias pendebat, id est circiter 162 [[gramma]]ta (libra Romana = circiter 325 gr.). Graviores tum erant quam ut cudi possent : itaque in formam conflabantur et res nummaria Romana illius temporis ab historicis monetae "aes grave" vocata est.
Linea 8:
Tempore vero [[Secundum Bellum Punicum|secundi belli Punici]] (quod tempus difficile [[Aerarium publicum |aerario]] Romano fuit) pondus assis paucis annis per gradus usque ad sextam partem librae imminutum est, qui as ea ratione ''sextantarius'' dictus est : itaque tertio saeculo exeunte semis unciam aeris, id est circiter 27 gr., pependit ac non iam conflatus sed cusus fuit. De iusto pondere loquor ; re ipsa aliquanto leviores esse solebant quia nummus aeneus Romae magna parte fiduciarius fuit nec pondera adamussim observabantur.
 
Mox [[as]] etiam uncialis ac postremo anno [[92 a.C.n.]] ex lege Papiria semuncialis factus est. Tum semissem quartunciam, id est circiter septem grammata pendere oportuit, sed eo tempore nummus aeneus perraro percutiebatur : non multum enim valebat semis nummus. Itaque [[Publius Vatinius|Vatinius]] in epistola ad [[Cicero|Ciceronem]]<ref>Fam. V,10.</ref> quendam hominem "simium, non semissis hominem" appellat, id est hominem nequam, nullius pretii, ne semissem quidem valentem.
 
In re nummaria ab imperatore [[Octavianus Augustus|Augusto]] instituta<ref>Circa annum 23 a.C.n. si quibusdam eruditis credimus.</ref> semis fuit parvolus nummus ex [[orichalcum|orichalco]] circiter septem grammatum pondo (quod cum lege Papiria congruebat). Duos quadrantes valebat, qui tum minimus nummus Romanus erat. Cum pretia rerum in infinitum gliscerent ac nihil iam semisse emi posset, tempore imperatoris [[Hadrianus (imperator)|Hadriani]] semisses Romae cudi desierunt.