Quantum redactiones paginae "Semis" differant
Content deleted Content added
No edit summary |
No edit summary |
||
Linea 5:
Apud [[Roma antiqua|antiquos Romanos]] '''semis''' erat nummus aeneus dimidium [[As|assis]] valens. Nam semis dimidium significat. Sex uncias valebat et pendebat, quod nonnumquam in nummis sex globis exprimebatur ; saepius tamen littera "S" sive stans sive iacens in nummis reperitur ''semis'' notans.
Antiquissimi semisses [[as]]sesque reperti hodie a peritis rerum huiusmodi hominibus putantur circa [[280 a.C.n.]] editi fuisse. Primo, cum as libralis fuit, semis semilibram pendebat, id est circiter
Tempore vero [[Secundum Bellum Punicum|secundi belli Punici]] (quod tempus difficile [[Aerarium publicum |aerario]] Romano fuit) pondus assis paucis annis per gradus usque ad sextam partem librae imminutum est, qui as ea ratione sextantarius dictus est : itaque tertio saeculo exeunte semis unciam aeris, id est circiter 27 gr., valebat ac non iam conflatus sed cusus fuit. De iusto pondere loquor ; re ipsa aliquanto leviores esse solebant quia nummus aeneus Romae magna parte fiduciarius fuit nec pondera adamussim observabantur.
|